Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Canticum Canticorum, Caput 1,  versae 2-17

Osculetur me osculo oris sui!
Nam meliores sunt amores tui vino:
in fragrantiam unguentorum tuorum optimorum.
Oleum effusum nomen tuum;
ideo adulescentulae dilexerunt te.
Trahe me post te. Curramus!
Introducat me rex in cellaria sua;
exsultemus et laetemur in te
memores amorum tuorum super vinum;
recte diligunt te.
Nigra sum sed formosa,
filiae Ierusalem,
sicut tabernacula Cedar,
sicut pelles Salma.
Nolite me considerare quod fusca sim,
quia decoloravit me sol.
Filii matris meae irati sunt mihi;
posuerunt me custodem in vineis,
vineam meam non custodivi.
Indica mihi, tu, quem diligit anima mea,
ubi pascas,
ubi cubes in meridie,
ne vagari incipiam
post greges sodalium tuorum.
Si ignoras,
o pulcherrima inter mulieres,
egredere et abi post vestigia gregum
et pasce haedos tuos
iuxta tabernacula pastorum.
Equae in curribus pharaonis
assimilavi te, amica mea.
10 Pulchrae sunt genae tuae inter inaures,
collum tuum inter monilia.
11 Inaures aureas faciemus tibi
vermiculatas argento.
12 Dum esset rex in accubitu suo,
nardus mea dedit odorem suum.
13 Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi,
qui inter ubera mea commoratur.
14 Botrus cypri dilectus meus mihi
in vineis Engaddi.
15 Ecce tu pulchra es, amica mea,
ecce tu pulchra es:
oculi tui columbarum.
16 Ecce tu pulcher es, dilecte mi,
et decorus.
Lectulus noster floridus,
17 tigna domorum nostrarum cedrina,
laquearia nostra cupressina.

Canticum Canticorum, Caput 2

Ego flos campi
et lilium convallium.
Sicut lilium inter spinas,
sic amica mea inter filias.
Sicut malus inter ligna silvarum,
sic dilectus meus inter filios.
Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi,
et fructus eius dulcis gutturi meo.
Introduxit me in cellam vinariam,
et vexillum eius super me est caritas.
Fulcite me uvarum placentis,
stipate me malis,
quia amore langueo.
Laeva eius sub capite meo,
et dextera illius amplexatur me.
Adiuro vos, filiae Ierusalem,
per capreas cervasque camporum,
ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam,
quoadusque ipsa velit.
Vox dilecti mei!
Ecce iste venit
saliens in montibus,
transiliens colles.
Similis est dilectus meus capreae
hinnuloque cervorum.
En ipse stat
post parietem nostrum
respiciens per fenestras,
prospiciens per cancellos.
10 En dilectus meus loquitur mihi:
“ Surge, amica mea,
columba mea, formosa mea, et veni.
11 Iam enim hiems transiit,
imber abiit et recessit.
12 Flores apparuerunt in terra,
tempus putationis advenit;
vox turturis audita est
in terra nostra,
13 ficus protulit grossos suos,
vineae florentes dederunt odorem suum;
surge, amica mea,
speciosa mea, et veni,
14 columba mea, in foraminibus petrae,
in caverna abrupta.
Ostende mihi faciem tuam,
sonet vox tua in auribus meis;
vox enim tua dulcis,
et facies tua decora ”.
15 Capite nobis vulpes, vulpes parvulas,
quae demoliuntur vineas,
nam vineae nostrae florescunt.
16 Dilectus meus mihi, et ego illi,
qui pascitur inter lilia,
17 antequam aspiret dies,
et festinent umbrae.
Revertere; similis esto,
dilecte mi, capreae
hinnuloque cervorum super montes Bether.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.