17 Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua, quae creavit orbem terrarum ex materia informi, immittere illis multitudinem ursorum aut audaces leones |
18 aut recens conditas ira plenas ignotas bestias aut vaporem igneum spirantes aut fumi fremitum proferentes aut horrendas ab oculis scintillas fulgurantes, |
19 quarum non solum laesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere. |
20 Sed et sine his uno spiritu poterant occidi, persecutionem passi a iustitia, et dispersi per spiritum virtutis tuae. Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. |
21 Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet? |
22 Quoniam tamquam momentum staterae, sic est ante te totus orbis terrarum, et tamquam gutta roris antelucani, quae descendit in terram. |
23 Sed misereris omnium, quia omnia potes; et dissimulas peccata hominum propter paenitentiam. |