1 Impiis autem usque in novissimum sine misericor dia ira supervenit; praesciebat enim et futura illorum, |
2 quoniam, cum ipsi permisissent, ut se educerent, et cum magna sollicitudine praemisissent illos, consequebantur illos paenitentia acti. |
3 Adhuc enim inter manus habentes luctus et deplorantes ad monumenta mortuorum, aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientiae et, quos rogantes proiecerant, hos tamquam fugitivos persequebantur. |
4 Trahebat enim illos ad hunc finem digna necessitas; et horum, quae acciderant, oblivionem immisit, ut eam, quae deerat tormentis, suppleret punitionem, |
5 et populus quidem tuus mirabile iter tentaret, illi autem novam mortem invenirent. |
6 Omnis enim creatura in suo genere iterum ab initio refigurabatur, deserviens tuis praeceptis, ut pueri tui custodirentur illaesi. |
7 Nam nubes castra eorum obumbrans, et ex aqua, quae ante erat, emersio terrae aridae apparuit: e mari Rubro via sine impedimento, et campus germinans de fluctu violento, |
8 per quem cum tota natione transierunt, qui tegebantur tua manu, videntes tua mirabilia monstra. |
9 Tamquam enim equi depaverunt escam et tamquam agni exsultaverunt, magnificantes te, Domine, qui liberasti illos. |
10 Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. |
11 Novissime autem viderunt novam creaturam avium, cum, adducti concupiscentia, postulaverunt escas epulationis: |
12 in consolationem enim desiderii ascendit illis de mari ortygometra. |
13 Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt. |
14 Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, isti autem beneficos hospites in servitutem redigebant. |
15 Et non solum haec, sed et alius quidam respectus erit illorum, quoniam inviti recipiebant extraneos; |
16 isti autem, qui cum laetitia receperunt hos, qui eisdem usi erant iustitiis, saevissimis afflixerunt doloribus. |
17 Percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti, cum, vastis cooperti tenebris, unusquisque transitum ostii sui quaerebat. |
18 Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest. |
19 Agrestia enim in aquatica convertebantur, et, quaecumque erant natantia, in terram transibant. |
20 Ignis in aqua valebat supra suam virtutem, et aqua exstinguentis naturae obliviscebatur. |
21 Flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes inambulantium, nec dissolvebant illud, quod facile dissolvebatur, glaciei simile genus immortalis escae. |
22 In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine, et honorasti et non despexisti, in omni tempore et in omni loco assistens eis.
|