4 De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.5 Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra(siquidem sunt dii multi, et domini multi):6 nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.