Liber Secundus Paralipomenon,
Caput 20,
versae 36-37
36 Et particeps fuit ut facerent naves quæ irent in Tharsis: feceruntque classem in Asiongaber.37 Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens: Quia habuisti fœdus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritæque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.