1 Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël.2 In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israël.3 (Dixitque rex Israël ad servos suos: Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriæ?)4 Et ait ad Josaphat: Veniesne mecum ad præliandum in Ramoth Galaad?