13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me. 14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. 15 Et huic concordant verba prophetarum: sicut scriptum est:16Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud:
17ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc.
18Notum a sæculo est Domino opus suum. 19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, 20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. 21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. |