Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Actus Apostolorum, Caput 15,  versae 7-14

7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere. 8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, 9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. 10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? 11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. 12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me. 14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.