1 Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.2 Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat: ut satrapæ illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.3 Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo.