Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Liber Deuteronomii, Caput 31

1 Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba hæc ad universum Israël, 2 et dixit ad eos: Centum viginti annorum sum hodie; non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: Non transibis Jordanem istum. 3 Dominus ergo Deus tuus transibit ante te: ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas: et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus. 4 Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhæorum, et terræ eorum, delebitque eos. 5 Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis. 6 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum: quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
7 Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides. 8 Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum: non dimittet, nec derelinquet te: noli timere, nec paveas.
9 Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël. 10 Præcepitque eis, dicens: Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum, 11 convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audientibus eis, 12 et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas: ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus. 13 Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam.
14 Et ait Dominus ad Moysen: Ecce prope sunt dies mortis tuæ: voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut præcipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii: 15 apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi. 16 Dixitque Dominus ad Moysen: Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea: ibi derelinquet me, et irritum faciet fœdus, quod pepigi cum eo. 17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala. 18 Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.
19 Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël: ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël. 20 Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis: detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum. 21 Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quæ facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum. 22 Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël. 23 Præcepitque Dominus Josue filio Nun, et ait: Confortare, et esto robustus: tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.
24 Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit, 25 præcepit Levitis, qui portabant arcam fœderis Domini, dicens: 26 Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcæ fœderis Domini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimonium. 27 Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum: quanto magis cum mortuus fuero? 28 Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram. 29 Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam præcepi vobis: et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
30 Locutus est ergo Moyses, audiente universo cœtu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.

Liber Deuteronomii, Caput 32

1 Audite, cæli, quæ loquor:
audiat terra verba oris mei.
 2 Concrescat ut pluvia doctrina mea,
fluat ut ros eloquium meum,
quasi imber super herbam,
et quasi stillæ super gramina.
 3 Quia nomen Domini invocabo:
date magnificentiam Deo nostro.
4Dei perfecta sunt opera,
et omnes viæ ejus judicia:
Deus fidelis, et absque ulla iniquitate,
justus et rectus.
5Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus:
generatio prava atque perversa.
6Hæccine reddis Domino,
popule stulte et insipiens?
numquid non ipse est pater tuus,
qui possedit te, et fecit, et creavit te?
7Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas:
interroga patrem tuum,
et annuntiabit tibi:
majores tuos, et dicent tibi.
8Quando dividebat Altissimus gentes,
quando separabat filios Adam,
constituit terminos populorum
juxta numerum filiorum Israël.
9Pars autem Domini, populus ejus:
Jacob funiculus hæreditatis ejus.
10Invenit eum in terra deserta,
in loco horroris, et vastæ solitudinis:
circumduxit eum, et docuit:
et custodivit quasi pupillam oculi sui.
11Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos,
et super eos volitans,
expandit alas suas, et assumpsit eum,
atque portavit in humeris suis.
12Dominus solus dux ejus fuit,
et non erat cum eo deus alienus:
13constituit eum super excelsam terram,
ut comederet fructus agrorum:
ut sugeret mel de petra,
oleumque de saxo durissimo;
14butyrum de armento, et lac de ovibus
cum adipe agnorum,
et arietum filiorum Basan: et hircos
cum medulla tritici,
et sanguinem uvæ biberet meracissimum.
15Incrassatus est dilectus, et recalcitravit:
incrassatus, impinguatus, dilatatus,
dereliquit Deum factorem suum,
et recessit a Deo salutari suo.
16Provocaverunt eum in diis alienis,
et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
17Immolaverunt dæmoniis et non Deo,
diis quos ignorabant:
novi recentesque venerunt,
quos non coluerunt patres eorum:
18Deum qui te genuit dereliquisti,
et oblitus es Domini creatoris tui.
19Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est:
quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
20Et ait: Abscondam faciem meam ab eis,
et considerabo novissima eorum:
generatio enim perversa est,
et infideles filii.
21Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus,
et irritaverunt in vanitatibus suis:
et ego provocabo eos in eo qui non est populus,
et in gente stulta irritabo illos.
22Ignis succensus est in furore meo,
et ardebit usque ad inferni novissima:
devorabitque terram cum germine suo,
et montium fundamenta comburet.
23Congregabo super eos mala,
et sagittas meas complebo in eis.
24Consumentur fame,
et devorabunt eos aves morsu amarissimo:
dentes bestiarum immittam in eos,
cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
25Foris vastabit eos gladius,
et intus pavor,
juvenem simul ac virginem,
lactentem cum homine sene.
26Dixi: Ubinam sunt?
cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
27Sed propter iram inimicorum distuli:
ne forte superbirent hostes eorum,
et dicerent: Manus nostra excelsa,
et non Dominus, fecit hæc omnia.
28Gens absque consilio est,
et sine prudentia.
29Utinam saperent, et intelligerent,
ac novissima providerent.
30Quomodo persequatur unus mille,
et duo fugent decem millia?
nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos,
et Dominus conclusit illos?
31Non enim est Deus noster ut dii eorum:
et inimici nostri sunt judices.
32De vinea Sodomorum, vinea eorum,
et de suburbanis Gomorrhæ:
uva eorum, uva fellis,
et botri amarissimi.
33Fel draconum vinum eorum,
et venenum aspidum insanabile.
34Nonne hæc condita sunt apud me,
et signata in thesauris meis?
35Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,
ut labatur pes eorum:
juxta est dies perditionis,
et adesse festinant tempora.
36Judicabit Dominus populum suum,
et in servis suis miserebitur:
videbit quod infirmata sit manus,
et clausi quoque defecerunt,
residuique consumpti sunt.
37Et dicet: Ubi sunt dii eorum,
in quibus habebant fiduciam?
38de quorum victimis comedebant adipes,
et bibebant vinum libaminum:
surgant, et opitulentur vobis,
et in necessitate vos protegant.
39Videte quod ego sim solus,
et non sit alius deus præter me:
ego occidam, et ego vivere faciam:
percutiam, et ego sanabo,
et non est qui de manu mea possit eruere.
40Levabo ad cælum manum meam,
et dicam: Vivo ego in æternum.
41Si acuero ut fulgur gladium meum,
et arripuerit judicium manus mea:
reddam ultionem hostibus meis,
et his qui oderunt me retribuam.
42Inebriabo sagittas meas sanguine,
et gladius meus devorabit carnes;
de cruore occisorum et de captivitate,
nudati inimicorum capitis.
43Laudate, gentes, populum ejus,
quia sanguinem servorum suorum ulciscetur:
et vindictam retribuet in hostes eorum,
et propitius erit terræ populi sui.
44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun. 45 Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël, 46 et dixit ad eos: Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie: ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus: 47 quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent: quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam. 48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens: 49 Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho: et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte. 50 Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis: 51 quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin: et non sanctificastis me inter filios Israël. 52 E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.

Liber Deuteronomii, Caput 33

1 Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam. 2 Et ait:Dominus de Sinai venit,
et de Seir ortus est nobis:
apparuit de monte Pharan,
et cum eo sanctorum millia.
In dextera ejus ignea lex.
3Dilexit populos,
omnes sancti in manu illius sunt:
et qui appropinquant pedibus ejus,
accipient de doctrina illius.
4Legem præcepit nobis Moyses,
hæreditatem multitudinis Jacob.
5Erit apud rectissimum rex,
congregatis principibus populi cum tribubus Israël.
6Vivat Ruben, et non moriatur,
et sit parvus in numero.
 
7 Hæc est Judæ benedictio:Audi, Domine, vocem Judæ,
et ad populum suum introduc eum:
manus ejus pugnabunt pro eo,
et adjutor illius contra adversarios ejus erit.
 8 Levi quoque ait:Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo,
quem probasti in tentatione,
et judicasti ad aquas contradictionis.
9Qui dixit patri suo et matri suæ: Nescio vos:
et fratribus suis: Ignoro vos:
et nescierunt filios suos.
Hi custodierunt eloquium tuum,
et pactum tuum servaverunt.
10Judicia tua, o Jacob,
et legem tuam, o Israël:
ponent thymiama in furore tuo,
et holocaustum super altare tuum.
11Benedic, Domine, fortitudini ejus:
et opera manuum illius suscipe.
Percute dorsa inimicorum ejus:
et qui oderunt eum, non consurgant.
 
12 Et Benjamin ait:Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo:
quasi in thalamo tota die morabitur,
et inter humeros illius requiescet.
 13 Joseph quoque ait:De benedictione Domini terra ejus,
de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.
14De pomis fructuum solis ac lunæ,
15de vertice antiquorum montium,
de pomis collium æternorum:
16et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus.
Benedictio illius qui apparuit in rubo,
veniat super caput Joseph,
et super verticem nazaræi inter fratres suos.
17Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,
cornua rhinocerotis cornua illius:
in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ.
Hæ sunt multitudines Ephraim:
et hæc millia Manasse.
 
18 Et Zabulon ait:Lætare, Zabulon, in exitu tuo,
et Issachar in tabernaculis tuis.
19Populos vocabunt ad montem:
ibi immolabunt victimas justitiæ.
Qui inundationem maris quasi lac sugent,
et thesauros absconditos arenarum.
 
20 Et Gad ait:Benedictus in latitudine Gad:
quasi leo requievit,
cepitque brachium et verticem.
21Et vidit principatum suum,
quod in parte sua doctor esset repositus:
qui fuit cum principibus populi,
et fecit justitias Domini,
et judicium suum cum Israël.
 
22 Dan quoque ait:Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan. 23 Et Nephthali dixit:Nephthali abundantia perfruetur,
et plenus erit benedictionibus Domini:
mare et meridiem possidebit.
 24 Aser quoque ait:Benedictus in filiis Aser,
sit placens fratribus suis,
et tingat in oleo pedem suum:
25ferrum et æs calceamentum ejus.
Sicut dies juventutis tuæ, ita et senectus tua.
26Non est deus alius ut Deus rectissimi,
ascensor cæli, auxiliator tuus.
Magnificentia ejus discurrunt nubes,
27habitaculum ejus sursum,
et subter brachia sempiterna
ejiciet a facie tua inimicum,
dicetque: Conterere.
28Habitabit Israël confidenter, et solus.
Oculus Jacob in terra frumenti et vini,
cælique caligabunt rore.
29Beatus es tu, Israël:
quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino?
Scutum auxilii tui,
et gladius gloriæ tuæ:
negabunt te inimici tui,
et tu eorum colla calcabis.

Liber Deuteronomii, Caput 34

1 Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, 2 et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, 3 et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. 4 Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. 5 Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: 6 et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem. 7 Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. 8 Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. 9 Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. 10 Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, 11 in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, 12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.