Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Prophetia Ezechielis, Caput 25

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis. 3 Et dices filiis Ammon:Audite verbum Domini Dei.
Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod dixisti: Euge, euge,
super sanctuarium meum, quia pollutum est;
et super terram Israël, quoniam desolata est;
et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem:
4idcirco ego tradam te filiis orientalibus in hæreditatem:
et collocabunt caulas suas in te,
et ponent in te tentoria sua:
ipsi comedent fruges tuas,
et ipsi bibent lac tuum.
5Daboque Rabbath in habitaculum camelorum,
et filios Ammon in cubile pecorum:
et scietis quia ego Dominus.
6Quia hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede,
et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
7idcirco ecce ego extendam manum meam super te,
et tradam te in direptionem gentium,
et interficiam te de populis,
et perdam de terris, et conteram:
et scies quia ego Dominus.
8Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod dixerunt Moab et Seir:
Ecce sicut omnes gentes, domus Juda:
9idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus,
de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus,
inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
10filiis orientis cum filiis Ammon,
et dabo eam in hæreditatem,
ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
11Et in Moab faciam judicia,
et scient quia ego Dominus.
12Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod fecit Idumæa ultionem ut se vindicaret de filiis Juda,
peccavitque delinquens,
et vindictam expetivit de eis:
13idcirco hæc dicit Dominus Deus:
Extendam manum meam super Idumæam,
et auferam de ea hominem et jumentum,
et faciam eam desertam ab austro:
et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
14Et dabo ultionem meam super Idumæam
per manum populi mei Israël:
et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum,
et scient vindictam meam,
dicit Dominus Deus.
15Hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod fecerunt Palæstini vindictam,
et ulti se sunt toto animo,
interficientes, et implentes inimicitias veteres,
16propterea hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego extendam manum meam super Palæstinos,
et interficiam interfectores,
et perdam reliquias maritimæ regionis,
17faciamque in eis ultiones magnas,
arguens in furore:
et scient quia ego Dominus,
cum dedero vindictam meam super eos.

Prophetia Ezechielis, Caput 26

1 Et factum est in undecimo anno, prima mensis: factus est sermo Domini ad me, dicens:
2Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem:
Euge, confractæ sunt portæ populorum,
conversa est ad me:
implebor; deserta est:
3propterea hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego super te, Tyre,
et ascendere faciam ad te gentes multas,
sicut ascendit mare fluctuans.
4Et dissipabunt muros Tyri,
et destruent turres ejus:
et radam pulverem ejus de ea,
et dabo eam in limpidissimam petram.
5Siccatio sagenarum erit in medio maris,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus:
et erit in direptionem gentibus.
6Filiæ quoque ejus quæ sunt in agro,
gladio interficientur:
et scient quia ego Dominus.
7Quia hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego adducam ad Tyrum
Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone,
regem regum,
cum equis, et curribus, et equitibus,
et cœtu, populoque magno.
8Filias tuas quæ sunt in agro, gladio interficiet,
et circumdabit te munitionibus,
et comportabit aggerem in gyro,
et elevabit contra te clypeum:
9et vineas et arietes temperabit in muros tuos,
et turres tuas destruet in armatura sua.
10Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum:
a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui,
cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatæ.
11Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas:
populum tuum gladio cædet,
et statuæ tuæ nobiles in terram corruent.
12Vastabunt opes tuas,
diripient negotiationes tuas,
et destruent muros tuos,
et domos tuas præclaras subvertent:
et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum
in medio aquarum ponent.
13Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum:
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
14Et dabo te in limpidissimam petram,
siccatio sagenarum eris,
nec ædificaberis ultra,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
15Hæc dicit Dominus Deus Tyro:
Numquid non a sonitu ruinæ tuæ,
et gemitu interfectorum tuorum,
cum occisi fuerint in medio tui,
commovebuntur insulæ?
16Et descendent de sedibus suis omnes principes maris,
et auferent exuvias suas,
et vestimenta sua varia abjicient,
et induentur stupore:
in terra sedebunt,
et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur:
17et assumentes super te lamentum, dicent tibi:
Quomodo peristi, quæ habitas in mari, urbs inclyta,
quæ fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis,
quos formidabant universi?
18Nunc stupebunt naves in die pavoris tui,
et turbabuntur insulæ in mari,
eo quod nullus egrediatur ex te.
19Quia hæc dicit Dominus Deus:
Cum dedero te urbem desolatam,
sicut civitates quæ non habitantur;
et adduxero super te abyssum,
et operuerint te aquæ multæ;
20et detraxero te cum his qui descendunt in lacum
ad populum sempiternum;
et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres,
cum his qui deducuntur in lacum,
ut non habiteris;
porro cum dedero gloriam in terra viventium:
21in nihilum redigam te, et non eris:
et requisita non invenieris ultra in sempiternum,
dicit Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 27

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2 Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum: 3 et dices Tyro, quæ habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas:Hæc dicit Dominus Deus:
O Tyre, tu dixisti: Perfecti decoris ego sum,
4et in corde maris sita.
Finitimi tui qui te ædificaverunt, impleverunt decorem tuum:
5abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris:
cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
6Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos,
et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico,
et prætoriola de insulis Italiæ.
7Byssus varia de Ægypto texta est tibi in velum
ut poneretur in malo:
hyacinthus et purpura de insulis Elisa
facta sunt operimentum tuum.
8Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui:
sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
9Senes Giblii et prudentes ejus
habuerunt nautas ad ministerium variæ supellectilis tuæ:
omnes naves maris, et nautæ earum,
fuerunt in populo negotiationis tuæ.
10Persæ, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo
viri bellatores tui:
clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
11Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu:
sed et Pigmæi qui erant in turribus tuis,
pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum:
ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
12Carthaginenses negotiatores tui,
a multitudine cunctarum divitiarum,
argento, ferro, stanno, plumboque
repleverunt nundinas tuas.
13Græcia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui:
mancipia, et vasa ærea advexerunt populo tuo.
14De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos
adduxerunt ad forum tuum.
15Filii Dedan negotiatores tui;
insulæ multæ, negotiatio manus tuæ:
dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
16Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum:
gemmam, et purpuram, et scutulata,
et byssum, et sericum, et chodchod
proposuerunt in mercatu tuo.
17Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo:
balsamum, et mel, et oleum, et resinam
proposuerunt in nundinis tuis.
18Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum,
in multitudine diversarum opum,
in vino pingui, in lanis coloris optimi.
19Dan, et Græcia, et Mosel,
in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum:
stacte et calamus in negotiatione tua.
20Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
21Arabia et universi principes Cedar,
ipsi negotiatores manus tuæ:
cum agnis, et arietibus, et hædis,
venerunt ad te negotiatores tui.
22Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui:
cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro,
quod proposuerunt in mercatu tuo.
23Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui;
Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
24Ipsi negotiatores tui multifariam,
involucris hyacinthi, et polymitorum,
gazarumque pretiosarum,
quæ obvolutæ et astrictæ erant funibus:
cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
25Naves maris, principes tui in negotiatione tua:
et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.
26In aquis multis adduxerunt te remiges tui:
ventus auster contrivit te in corde maris.
27Divitiæ tuæ, et thesauri tui,
et multiplex instrumentum tuum:
nautæ tui et gubernatores tui,
qui tenebant supellectilem tuam,
et populo tuo præerant:
viri quoque bellatores tui, qui erant in te,
cum universa multitudine tua quæ est in medio tui,
cadent in corde maris in die ruinæ tuæ:
28a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
29Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum:
nautæ et universi gubernatores maris in terra stabunt.
30Et ejulabunt super te voce magna:
et clamabunt amare,
et superjacient pulverem capitibus suis,
et cinere conspergentur.
31Et radent super te calvitium,
et accingentur ciliciis:
et plorabunt te in amaritudine animæ, ploratu amarissimo.
32Et assument super te carmen lugubre,
et plangent te:
Quæ est ut Tyrus, quæ obmutuit in medio maris?
33Quæ in exitu negotiationum tuarum de mari
implesti populos multos:
in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum,
ditasti reges terræ.
34Nunc contrita es a mari:
in profundis aquarum opes tuæ,
et omnis multitudo tua quæ erat in medio tui, ceciderunt.
35Universi habitatores insularum obstupuerunt super te,
et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
36Negotiatores populorum sibilaverunt super te:
ad nihilum deducta es,
et non eris usque in perpetuum.

Prophetia Ezechielis, Caput 28

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, dic principi Tyri:Hæc dicit Dominus Deus:
Eo quod elevatum est cor tuum,
et dixisti: Deus ego sum,
et in cathedra Dei sedi in corde maris,
cum sis homo, et non deus:
et dedisti cor tuum quasi cor Dei:
3ecce sapientior es tu Daniele:
omne secretum non est absconditum a te:
4in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem,
et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis:
5in multitudine sapientiæ tuæ,
et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem,
et elevatum est cor tuum in robore tuo:
6propterea hæc dicit Dominus Deus:
Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,
7idcirco ecce ego adducam super te alienos,
robustissimos gentium:
et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiæ tuæ,
et polluent decorem tuum.
8Interficient, et detrahent te:
et morieris in interitu occisorum in corde maris.
9Numquid dicens loqueris: Deus ego sum,
coram interficientibus te,
cum sis homo, et non deus,
in manu occidentium te?
10Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum,
quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
11 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: Fili hominis, leva planctum super regem Tyri, 12 et dices ei:Hæc dicit Dominus Deus:
Tu signaculum similitudinis,
plenus sapientia, et perfectus decore.
13In deliciis paradisi Dei fuisti:
omnis lapis pretiosus operimentum tuum,
sardius, topazius, et jaspis,
chrysolithus, et onyx, et beryllus,
sapphirus, et carbunculus, et smaragdus:
aurum, opus decoris tui:
et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.
14Tu cherub extentus, et protegens,
et posui te in monte sancto Dei:
in medio lapidum ignitorum ambulasti,
15perfectus in viis tuis a die conditionis tuæ,
donec inventa est iniquitas in te.
16In multitudine negotiationis tuæ
repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti:
et ejeci te de monte Dei,
et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
17Et elevatum est cor tuum in decore tuo;
perdidisti sapientiam tuam in decore tuo:
in terram projeci te;
ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
18In multitudine iniquitatum tuarum,
et iniquitate negotiationis tuæ,
polluisti sanctificationem tuam:
producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te,
et dabo te in cinerem super terram,
in conspectu omnium videntium te.
19Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te:
nihili factus es, et non eris in perpetuum.
20 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 21 Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea: 22 et dices:Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, Sidon,
et glorificabor in medio tui:
et scient quia ego Dominus,
cum fecero in ea judicia,
et sanctificatus fuero in ea.
23Et immittam ei pestilentiam,
et sanguinem in plateis ejus:
et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum,
et scient quia ego Dominus.
24Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis,
et spina dolorem inferens undique
per circuitum eorum qui adversantur eis:
et scient quia ego Dominus Deus.
25Hæc dicit Dominus Deus:
Quando congregavero domum Israël
de populis in quibus dispersi sunt,
sanctificabor in eis coram gentibus:
et habitabunt in terra sua,
quam dedi servo meo Jacob:
26et habitabunt in ea securi,
et ædificabunt domos, et plantabunt vineas,
et habitabunt confidenter,
cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum:
et scient quia ego Dominus Deus eorum.

Prophetia Ezechielis, Caput 29

1 In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Ægypti, et prophetabis de eo, et de Ægypto universa. 3 Loquere, et dices:Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad te, Pharao rex Ægypti, draco magne,
qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis:
Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.
4Et ponam frenum in maxillis tuis,
et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis,
et extraham te de medio fluminum tuorum,
et universi pisces tui squamis tuis adhærebunt.
5Et projiciam te in desertum,
et omnes pisces fluminis tui:
super faciem terræ cades;
non colligeris, neque congregaberis:
bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.
6Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus,
pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël:
7quando apprehenderunt te manu, et confractus es,
et lacerasti omnem humerum eorum:
et innitentibus eis super te comminutus es,
et dissolvisti omnes renes eorum.
8Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego adducam super te gladium,
et interficiam de te hominem et jumentum.
9Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem:
et scient quia ego Dominus,
pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum.
10Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua:
daboque terram Ægypti in solitudines,
gladio dissipatam,
a turre Syenes usque ad terminos Æthiopiæ.
11Non pertransibit eam pes hominis,
neque pes jumenti gradietur in ea,
et non habitabitur quadraginta annis.
12Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum,
et civitates ejus in medio urbium subversarum,
et erunt desolatæ quadraginta annis:
et dispergam Ægyptios in nationes,
et ventilabo eos in terras.
13Quia hæc dicit Dominus Deus:
Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum
de populis in quibus dispersi fuerant.
14Et reducam captivitatem Ægypti,
et collocabo eos in terra Phathures,
in terra nativitatis suæ,
et erunt ibi in regnum humile.
15Inter cetera regna erit humillima,
et non elevabitur ultra super nationes,
et imminuam eos ne imperent gentibus.
16Neque erunt ultra domui Israël in confidentia,
docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos:
et scient quia ego Dominus Deus.
17 Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:
18Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis
servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum:
omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est:
et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro,
pro servitute qua servivit mihi adversus eam.
19Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti:
et accipiet multitudinem ejus,
et deprædabitur manubias ejus,
et diripiet spolia ejus:
et erit merces exercitui illius,
20et operi quo servivit adversus eam:
dedi ei terram Ægypti pro eo quod laboraverit mihi,
ait Dominus Deus.
21In die illo pullulabit cornu domui Israël,
et tibi dabo apertum os in medio eorum,
et scient quia ego Dominus.

Prophetia Ezechielis, Caput 30

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, propheta, et dic:Hæc dicit Dominus Deus:
Ululate: Væ, væ diei!
3quia juxta est dies,
et appropinquat dies Domini, dies nubis:
tempus gentium erit.
4Et veniet gladius in Ægyptum,
et erit pavor in Æthiopia,
cum ceciderint vulnerati in Ægypto,
et ablata fuerit multitudo illius,
et destructa fundamenta ejus.
5Æthiopia, et Libya, et Lydi,
et omne reliquum vulgus,
et Chub, et filii terræ fœderis,
cum eis gladio cadent.
6Hæc dicit Dominus Deus:
Et corruent fulcientes Ægyptum,
et destruetur superbia imperii ejus:
a turre Syenes gladio cadent in ea,
ait Dominus Deus exercituum.
7Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum,
et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt:
8et scient quia ego Dominus,
cum dedero ignem in Ægypto,
et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus.
9In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus
ad conterendam Æthiopiæ confidentiam:
et erit pavor in eis in die Ægypti,
quia absque dubio veniet.
10Hæc dicit Dominus Deus:
Cessare faciam multitudinem Ægypti
in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.
11Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium,
adducentur ad disperdendam terram:
et evaginabunt gladios suos super Ægyptum,
et implebunt terram interfectis.
12Et faciam alveos fluminum aridos,
et tradam terram in manus pessimorum:
et dissipabo terram et plenitudinem ejus
manu alienorum:
ego Dominus locutus sum.
13Hæc dicit Dominus Deus:
Et disperdam simulacra,
et cessare faciam idola de Memphis:
et dux de terra Ægypti non erit amplius,
et dabo terrorem in terra Ægypti.
14Et disperdam terram Phathures,
et dabo ignem in Taphnis,
et faciam judicia in Alexandria.
15Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Ægypti,
et interficiam multitudinem Alexandriæ.
16Et dabo ignem in Ægypto:
quasi parturiens dolebit Pelusium,
et Alexandria erit dissipata,
et in Memphis angustiæ quotidianæ.
17Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent,
et ipsæ captivæ ducentur.
18Et in Taphnis nigrescet dies,
cum contrivero ibi sceptra Ægypti,
et defecerit in ea superbia potentiæ ejus:
ipsam nubes operiet,
filiæ autem ejus in captivitatem ducentur.
19Et judicia faciam in Ægypto:
et scient quia ego Dominus.
20 Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:
21Fili hominis, brachium Pharaonis regis Ægypti confregi,
et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas,
ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis,
ut recepto robore posset tenere gladium.
22Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego ad Pharaonem regem Ægypti,
et comminuam brachium ejus forte, sed confractum:
et dejiciam gladium de manu ejus,
23et dispergam Ægyptum in gentibus,
et ventilabo eos in terris.
24Et confortabo brachia regis Babylonis,
daboque gladium meum in manu ejus,
et confringam brachia Pharaonis,
et gement gemitibus interfecti coram facie ejus.
25Et confortabo brachia regis Babylonis,
et brachia Pharaonis concident:
et scient quia ego Dominus,
cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis,
et extenderit eum super terram Ægypti.
26Et dispergam Ægyptum in nationes,
et ventilabo eos in terras:
et scient quia ego Dominus.

Prophetia Ezechielis, Caput 31

1 Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, dic Pharaoni regi Ægypti et populo ejus:Cui similis factus es in magnitudine tua?
3ecce Assur quasi cedrus in Libano,
pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine,
et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
4Aquæ nutrierunt illum;
abyssus exaltavit illum:
flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus,
et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
5Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis,
et multiplicata sunt arbusta ejus,
et elevati sunt rami ejus præ aquis multis.
6Cumque extendisset umbram suam,
in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia cæli:
et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiæ saltuum,
et sub umbraculo illius habitabat cœtus gentium plurimarum.
7Eratque pulcherrimus in magnitudine sua,
et in dilatatione arbustorum suorum:
erat enim radix illius juxta aquas multas.
8Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei;
abietes non adæquaverunt summitatem ejus,
et platani non fuerunt æquæ frondibus illius:
omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi,
et pulchritudini ejus.
9Quoniam speciosum feci eum,
et multis condensisque frondibus,
et æmulata sunt eum omnia ligna voluptatis
quæ erant in paradiso Dei.
10Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Pro eo quod sublimatus est in altitudine,
et dedit summitatem suam virentem atque condensam,
et elevatum est cor ejus in altitudine sua:
11tradidi eum in manu fortissimi gentium:
faciens faciet ei:
juxta impietatem ejus ejeci eum.
12Et succident eum alieni,
et crudelissimi nationum,
et projicient eum super montes:
et in cunctis convallibus corruent rami ejus,
et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terræ:
et recedent de umbraculo ejus omnes populi terræ,
et relinquent eum.
13In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia cæli,
et in ramis ejus fuerunt universæ bestiæ regionis.
14Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum,
nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa,
nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis:
quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam,
in medio filiorum hominum,
ad eos qui descendunt in lacum.
15Hæc dicit Dominus Deus:
In die quando descendit ad inferos, induxi luctum:
operui eum abysso,
et prohibui flumina ejus,
et coërcui aquas multas:
contristatus est super eum Libanus,
et omnia ligna agri concussa sunt.
16A sonitu ruinæ ejus commovi gentes
cum deducerem eum ad infernum
cum his qui descendebant in lacum:
et consolata sunt in terra infima
omnia ligna voluptatis egregia atque præclara in Libano,
universa quæ irrigabantur aquis.
17Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio:
et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus
in medio nationum.
18Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis?
ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam:
in medio incircumcisorum dormies,
cum eis qui interfecti sunt gladio:
ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus,
dicit Dominus Deus.

Prophetia Ezechielis, Caput 32

1 Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Ægypti, et dices ad eum:Leoni gentium assimilatus es,
et draconi qui est in mari:
et ventilabas cornu in fluminibus tuis,
et conturbabas aquas pedibus tuis,
et conculcabas flumina earum.
3Propterea hæc dicit Dominus Deus:
Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum,
et extraham te in sagena mea.
4Et projiciam te in terram;
super faciem agri abjiciam te:
et habitare faciam super te omnia volatilia cæli,
et saturabo de te bestias universæ terræ.
5Et dabo carnes tuas super montes,
et implebo colles tuos sanie tua.
6Et irrigabo terram fœtore sanguinis tui super montes,
et valles implebuntur ex te.
7Et operiam, cum extinctus fueris, cælum,
et nigrescere faciam stellas ejus:
solem nube tegam,
et luna non dabit lumen suum.
8Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te,
et dabo tenebras super terram tuam,
dicit Dominus Deus,
cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ,
ait Dominus Deus.
9Et irritabo cor populorum multorum,
cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis.
10Et stupescere faciam super te populos multos,
et reges eorum horrore nimio formidabunt super te,
cum volare cœperit gladius meus super facies eorum:
et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinæ tuæ.
11Quia hæc dicit Dominus Deus:
Gladius regis Babylonis veniet tibi.
12In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam:
inexpugnabiles omnes gentes hæ,
et vastabunt superbiam Ægypti,
et dissipabitur multitudo ejus.
13Et perdam omnia jumenta ejus,
quæ erant super aquas plurimas:
et non conturbabit eas pes hominis ultra,
neque ungula jumentorum turbabit eas.
14Tunc purissimas reddam aquas eorum,
et flumina eorum quasi oleum adducam,
ait Dominus Deus,
15cum dedero terram Ægypti desolatam:
deseretur autem terra a plenitudine sua
quando percussero omnes habitatores ejus:
et scient quia ego Dominus.
16Planctus est, et plangent eum:
filiæ gentium plangent eum:
super Ægyptum et super multitudinem ejus plangent eum,
ait Dominus Deus.
17 Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis: factum est verbum Domini ad me, dicens:
18Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Ægypti:
et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam,
cum his qui descendunt in lacum.
19Quo pulchrior es?
descende, et dormi cum incircumcisis.
20In medio interfectorum gladio cadent;
gladius datus est:
attraxerunt eam et omnes populos ejus.
21Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni,
qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt,
et dormierunt incircumcisi interfecti gladio.
22Ibi Assur, et omnis multitudo ejus:
in circuitu illius sepulchra ejus,
omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.
23Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci,
et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus:
universi interfecti, cadentesque gladio,
qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
24Ibi Ælam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui:
omnes hi interfecti, ruentesque gladio,
qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam;
qui posuerunt terrorem suum in terra viventium,
et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.
25In medio interfectorum
posuerunt cubile ejus in universis populis ejus:
in circuitu ejus sepulchrum illius:
omnes hi incircumcisi, interfectique gladio.
Dederunt enim terrorem suum in terra viventium,
et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum:
in medio interfectorum positi sunt.
26Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus:
in circuitu ejus sepulchra illius:
omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio,
quia dederunt formidinem suam in terra viventium.
27Et non dormient cum fortibus,
cadentibusque, et incircumcisis,
qui descenderunt ad infernum cum armis suis,
et posuerunt gladios suos sub capitibus suis,
et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum:
quia terror fortium facti sunt in terra viventium.
28Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris,
et dormies cum interfectis gladio.
29Ibi Idumæa, et reges ejus, et omnes duces ejus,
qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio,
et qui cum incircumcisis dormierunt,
et cum his qui descendunt in lacum.
30Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores,
qui deducti sunt cum interfectis, paventes,
et in sua fortitudine confusi:
qui dormierunt incircumcisi
cum interfectis gladio,
et portaverunt confusionem suam
cum his qui descendunt in lacum.
31Vidit eos Pharao, et consolatus est
super universa multitudine sua,
quæ interfecta est gladio:
Pharao, et omnis exercitus ejus,
ait Dominus Deus.
32Quia dedi terrorem meum in terra viventium,
et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio:
Pharao, et omnis multitudo ejus,
ait Dominus Deus.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.