Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Prophetia Aggaei, Caput 2,  versae 16-20

16Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra,
antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.
17Cum accederetis ad acervum viginti modiorum,
et fierent decem;
et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas,
et fiebant viginti.
18Percussi vos vento urente, et aurugine,
et grandine omnia opera manuum vestrarum:
et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.
19Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum,
a die vigesima et quarta noni mensis:
a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini,
ponite super cor vestrum.
20Numquid jam semen in germine est,
et adhuc vinea, et ficus,
et malogranatum, et lignum olivæ non floruit? ex die ista benedicam.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.