Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 30

1 Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: 2 Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba quæ locutus sum ad te, in libro. 3 Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam. 4 Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam:
5Quoniam hæc dicit Dominus:
Vocem terroris audivimus:
formido, et non est pax.
6Interrogate, et videte si generat masculus:
quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum, quasi parturientis,
et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
7Væ! quia magna dies illa,
nec est similis ejus:
tempusque tribulationis est Jacob,
et ex ipso salvabitur.
8Et erit in die illa, ait Dominus exercituum:
conteram jugum ejus de collo tuo,
et vincula ejus dirumpam,
et non dominabuntur ei amplius alieni:
9sed servient Domino Deo suo,
et David regi suo,
quem suscitabo eis.
10Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus,
neque paveas, Israël:
quia ecce ego salvabo te de terra longinqua,
et semen tuum de terra captivitatis eorum:
et revertetur Jacob, et quiescet,
et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
11quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te.
Faciam enim consummationem in cunctis gentibus
in quibus dispersi te:
te autem non faciam in consummationem:
sed castigabo te in judicio,
ut non videaris tibi innoxius.
12Quia hæc dicit Dominus:
Insanabilis fractura tua;
pessima plaga tua:
13non est qui judicet judicium tuum ad alligandum:
curationum utilitas non est tibi.
14Omnes amatores tui obliti sunt tui,
teque non quærent:
plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli:
propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
15Quid clamas super contritione tua?
insanabilis est dolor tuus:
propter multitudinem iniquitatis tuæ,
et propter dura peccata tua,
feci hæc tibi.
16Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur,
et universi hostes tui in captivitatem ducentur:
et qui te vastant vastabuntur,
cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
17Obducam enim cicatricem tibi,
et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.
Quia ejectam vocaverunt te, Sion:
hæc est, quæ non habebat requirentem.
18Hæc dicit Dominus:
Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob,
et tectis ejus miserebor:
et ædificabitur civitas in excelso suo,
et templum juxta ordinem suum fundabitur:
19et egredietur de eis laus,
voxque ludentium.
Et multiplicabo eos, et non minuentur:
et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
20Et erunt filii ejus sicut a principio,
et cœtus ejus coram me permanebit,
et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
21Et erit dux ejus ex eo,
et princeps de medio ejus producetur:
et applicabo eum, et accedet ad me.
Quis enim iste est qui applicet cor suum
ut appropinquet mihi? ait Dominus:
22et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
23Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens:
in capite impiorum conquiescet.
24Non avertet iram indignationis Dominus,
donec faciat et compleat cogitationem cordis sui:
in novissimo dierum intelligetis ea.

Liber Ieremiae, Caput 31

1 In tempore illo, dicit Dominus,
ero Deus universis cognationibus Israël,
et ipsi erunt mihi in populum.
 2 Hæc dicit Dominus:
Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio:
vadet ad requiem suam Israël.
 3 Longe Dominus apparuit mihi.
Et in caritate perpetua dilexi te:
ideo attraxi te, miserans.
 4 Rursumque ædificabo te, et ædificaberis, virgo Israël:
adhuc ornaberis tympanis tuis,
et egredieris in choro ludentium.
 5 Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ:
plantabunt plantantes,
et donec tempus veniat, non vindemiabunt.
 6 Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim:
Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.
 7 Quia hæc dicit Dominus:
Exsultate in lætitia, Jacob,
et hinnite contra caput gentium:
personate, et canite, et dicite:
Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël.
 8 Ecce ego adducam eos de terra aquilonis,
et congregabo eos ab extremis terræ:
inter quos erunt cæcus et claudus,
prægnans et pariens simul,
cœtus magnus revertentium huc.
 9 In fletu venient,
et in misericordia reducam eos:
et adducam eos per torrentes aquarum in via recta,
et non impingent in ea,
quia factus sum Israëli pater,
et Ephraim primogenitus meus est.
 10 Audite verbum Domini, gentes,
et annuntiate in insulis quæ procul sunt,
et dicite: Qui dispersit Israël congregabit eum,
et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
 11 Redemit enim Dominus Jacob,
et liberavit eum de manu potentioris.
 12 Et venient, et laudabunt in monte Sion:
et confluent ad bona Domini,
super frumento, et vino, et oleo,
et fœtu pecorum et armentorum:
eritque anima eorum quasi hortus irriguus,
et ultra non esurient.
 13 Tunc lætabitur virgo in choro,
juvenes et senes simul:
et convertam luctum eorum in gaudium,
et consolabor eos, et lætificabo a dolore suo.
 14 Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine,
et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.
 15 Hæc dicit Dominus:
Vox in excelso audita est lamentationis:
luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos,
et nolentis consolari super eis,
quia non sunt.
 16 Hæc dicit Dominus:
Quiescat vox tua a ploratu,
et oculi tui a lacrimis,
quia est merces operi tuo, ait Dominus,
et revertentur de terra inimici:
 17 et est spes novissimis tuis, ait Dominus,
et revertentur filii ad terminos suos.
 18 Audiens audivi Ephraim transmigrantem:
Castigasti me, et eruditus sum,
quasi juvenculus indomitus:
converte me, et convertar,
quia tu Dominus Deus meus.
 19 Postquam enim convertisti me, egi pœnitentiam:
et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum.
Confusus sum, et erubui,
quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.
 20 Si filius honorabilis mihi Ephraim,
si puer delicatus!
quia ex quo locutus sum de eo,
adhuc recordabor ejus.
Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum:
miserans miserebor ejus, ait Dominus.
 21 Statue tibi speculam;
pone tibi amaritudines;
dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti:
revertere, virgo Israël,
revertere ad civitates tuas istas.
 22 Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga?
quia creavit Dominus novum super terram:
femina circumdabit virum.
 23 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël:
Adhuc dicent verbum istud
in terra Juda et in urbibus ejus,
cum convertero captivitatem eorum:
Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiæ, mons sanctus:
 24 et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul,
agricolæ et minantes greges.
 25 Quia inebriavi animam lassam,
et omnem animam esurientem saturavi.
 26 Ideo quasi de somno suscitatus sum:
et vidi, et somnus meus dulcis mihi.
 27 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et seminabo domum Israël et domum Juda
semine hominum et semine jumentorum.
 28 Et sicut vigilavi super eos
ut evellerem, et demolirer, et dissiparem,
et disperderem, et affligerem,
sic vigilabo super eos
ut ædificem et plantem, ait Dominus.
 29 In diebus illis non dicent ultra:
Patres comederunt uvam acerbam,
et dentes filiorum obstupuerunt.
 30 Sed unusquisque in iniquitate sua morietur:
omnis homo qui comederit uvam acerbam,
obstupescent dentes ejus.
 31 Ecce dies venient, dicit Dominus,
et feriam domui Israël et domui Juda fœdus novum,
 32 non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum
in die qua apprehendi manum eorum
ut educerem eos de terra Ægypti,
pactum quod irritum fecerunt:
et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
 33 Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël
post dies illos, dicit Dominus:
dabo legem meam in visceribus eorum,
et in corde eorum scribam eam,
et ero eis in Deum,
et ipsi erunt mihi in populum:
 34 et non docebit ultra vir proximum suum
et vir fratrem suum,
dicens: Cognosce Dominum:
omnes enim cognoscent me,
a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus:
quia propitiabor iniquitati eorum,
et peccati eorum non memorabor amplius.
 35 Hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei,
ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis:
qui turbat mare, et sonant fluctus ejus:
Dominus exercituum nomen illi:
 36 Si defecerint leges istæ coram me, dicit Dominus,
tunc et semen Israël deficiet,
ut non sit gens coram me cunctis diebus.
 37 Hæc dicit Dominus:
Si mensurari potuerint cæli sursum,
et investigari fundamenta terræ deorsum,
et ego abjiciam universum semen Israël,
propter omnia quæ fecerunt, dicit Dominus.
 38 Ecce dies veniunt, dicit Dominus,
et ædificabitur civitas Domino,
a turre Hananeel usque ad portam anguli.
 39 Et exibit ultra norma mensuræ
in conspectu ejus super collem Gareb,
et circuibit Goatha,
 40 et omnem vallem cadaverum, et cineris,
et universam regionem mortis
usque ad torrentem Cedron,
et usque ad angulum portæ equorum orientalis,
Sanctum Domini:
non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.