Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Liber Iob, Caput 32,  versae 2-6

2 Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo. 3 Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job. 4 Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur. 5 Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer. 6 Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit:Junior sum tempore, vos autem antiquiores:
idcirco, demisso capite,
veritus sum vobis indicare meam sententiam.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.