Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Liber Iob, Caput 38

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
2Quis est iste involvens sententias
sermonibus imperitis?
3Accinge sicut vir lumbos tuos:
interrogabo te, et responde mihi.
4Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ?
indica mihi, si habes intelligentiam.
5Quis posuit mensuras ejus, si nosti?
vel quis tetendit super eam lineam?
6Super quo bases illius solidatæ sunt?
aut quis demisit lapidem angularem ejus,
7cum me laudarent simul astra matutina,
et jubilarent omnes filii Dei?
8Quis conclusit ostiis mare,
quando erumpebat quasi de vulva procedens;
9cum ponerem nubem vestimentum ejus,
et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem?
10Circumdedi illud terminis meis,
et posui vectem et ostia,
11et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius,
et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,
et ostendisti auroræ locum suum?
13Et tenuisti concutiens extrema terræ,
et excussisti impios ex ea?
14Restituetur ut lutum signaculum,
et stabit sicut vestimentum:
15auferetur ab impiis lux sua,
et brachium excelsum confringetur.
16Numquid ingressus es profunda maris,
et in novissimis abyssi deambulasti?
17Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,
et ostia tenebrosa vidisti?
18Numquid considerasti latitudinem terræ?
indica mihi, si nosti, omnia:
19in qua via lux habitet,
et tenebrarum quis locus sit:
20ut ducas unumquodque ad terminos suos,
et intelligas semitas domus ejus.
21Sciebas tunc quod nasciturus esses,
et numerum dierum tuorum noveras?
22Numquid ingressus es thesauros nivis,
aut thesauros grandinis aspexisti,
23quæ præparavi in tempus hostis,
in diem pugnæ et belli?
24Per quam viam spargitur lux,
dividitur æstus super terram?
25Quis dedit vehementissimo imbri cursum,
et viam sonantis tonitrui,
26ut plueret super terram absque homine in deserto,
ubi nullus mortalium commoratur;
27ut impleret inviam et desolatam,
et produceret herbas virentes?
28Quis est pluviæ pater?
vel quis genuit stillas roris?
29De cujus utero egressa est glacies?
et gelu de cælo quis genuit?
30In similitudinem lapidis aquæ durantur,
et superficies abyssi constringitur.
31Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas,
aut gyrum Arcturi poteris dissipare?
32Numquid producis luciferum in tempore suo,
et vesperum super filios terræ consurgere facis?
33Numquid nosti ordinem cæli,
et pones rationem ejus in terra?
34Numquid elevabis in nebula vocem tuam,
et impetus aquarum operiet te?
35Numquid mittes fulgura, et ibunt,
et revertentia dicent tibi: Adsumus?
36Quis posuit in visceribus hominis sapientiam?
vel quis dedit gallo intelligentiam?
37Quis enarrabit cælorum rationem?
et concentum cæli quis dormire faciet?
38Quando fundebatur pulvis in terra,
et glebæ compingebantur?
39Numquid capies leænæ prædam,
et animam catulorum ejus implebis,
40quando cubant in antris,
et in specubus insidiantur?
41Quis præparat corvo escam suam,
quando pulli ejus clamant ad Deum,
vagantes, eo quod non habeant cibos?

Liber Iob, Caput 39

1 Numquid nosti tempus partus ibicum in petris,
vel parturientes cervas observasti?
 2 Dinumerasti menses conceptus earum,
et scisti tempus partus earum?
 3 Incurvantur ad fœtum, et pariunt,
et rugitus emittunt.
 4 Separantur filii earum, et pergunt ad pastum:
egrediuntur, et non revertuntur ad eas.
 5 Quis dimisit onagrum liberum,
et vincula ejus quis solvit?
 6 cui dedi in solitudine domum,
et tabernacula ejus in terra salsuginis.
 7 Contemnit multitudinem civitatis:
clamorem exactoris non audit.
 8 Circumspicit montes pascuæ suæ,
et virentia quæque perquirit.
 9 Numquid volet rhinoceros servire tibi,
aut morabitur ad præsepe tuum?
 10 Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo,
aut confringet glebas vallium post te?
 11 Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus,
et derelinques ei labores tuos?
 12 Numquid credes illi quod sementem reddat tibi,
et aream tuam congreget?
 13 Penna struthionis similis est
pennis herodii et accipitris.
 14 Quando derelinquit ova sua in terra,
tu forsitan in pulvere calefacies ea?
 15 Obliviscitur quod pes conculcet ea,
aut bestia agri conterat.
 16 Duratur ad filios suos, quasi non sint sui:
frustra laboravit, nullo timore cogente.
 17 Privavit enim eam Deus sapientia,
nec dedit illi intelligentiam.
 18 Cum tempus fuerit, in altum alas erigit:
deridet equum et ascensorem ejus.
 19 Numquid præbebis equo fortitudinem,
aut circumdabis collo ejus hinnitum?
 20 Numquid suscitabis eum quasi locustas?
gloria narium ejus terror.
 21 Terram ungula fodit; exultat audacter:
in occursum pergit armatis.
 22 Contemnit pavorem,
nec cedit gladio.
 23 Super ipsum sonabit pharetra;
vibrabit hasta et clypeus:
 24 fervens et fremens sorbet terram,
nec reputat tubæ sonare clangorem.
 25 Ubi audierit buccinam, dicit: Vah!
procul odoratur bellum:
exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
 26 Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter,
expandens alas suas ad austrum?
 27 Numquid ad præceptum tuum elevabitur aquila,
et in arduis ponet nidum suum?
 28 In petris manet,
et in præruptis silicibus commoratur,
atque inaccessis rupibus.
 29 Inde contemplatur escam,
et de longe oculi ejus prospiciunt.
 30 Pulli ejus lambent sanguinem:
et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.
 31 Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job:
32Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit?
utique qui arguit Deum, debet respondere ei.
 
33 Respondens autem Job Domino, dixit:
34Qui leviter locutus sum, respondere quid possum?
manum meam ponam super os meum.
35Unum locutus sum, quod utinam non dixissem:
et alterum, quibus ultra non addam.

Liber Iob, Caput 40

1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
2Accinge sicut vir lumbos tuos:
interrogabo te, et indica mihi.
3Numquid irritum facies judicium meum,
et condemnabis me, ut tu justificeris?
4Et si habes brachium sicut Deus?
et si voce simili tonas?
5Circumda tibi decorem, et in sublime erigere,
et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
6Disperge superbos in furore tuo,
et respiciens omnem arrogantem humilia.
7Respice cunctos superbos, et confunde eos,
et contere impios in loco suo.
8Absconde eos in pulvere simul,
et facies eorum demerge in foveam.
9Et ego confitebor
quod salvare te possit dextera tua.
10Ecce behemoth quem feci tecum,
fœnum quasi bos comedet.
11Fortitudo ejus in lumbis ejus,
et virtus illius in umbilico ventris ejus.
12Stringit caudam suam quasi cedrum;
nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
13Ossa ejus velut fistulæ æris;
cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
14Ipse est principium viarum Dei:
qui fecit eum applicabit gladium ejus.
15Huic montes herbas ferunt:
omnes bestiæ agri ludent ibi.
16Sub umbra dormit in secreto calami,
et in locis humentibus.
17Protegunt umbræ umbram ejus:
circumdabunt eum salices torrentis.
18Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur,
et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
19In oculis ejus quasi hamo capiet eum,
et in sudibus perforabit nares ejus.
20An extrahere poteris Leviathan hamo,
et fune ligabis linguam ejus?
21Numquid pones circulum in naribus ejus,
aut armilla perforabis maxillam ejus?
22Numquid multiplicabit ad te preces,
aut loquetur tibi mollia?
23Numquid feriet tecum pactum,
et accipies eum servum sempiternum?
24Numquid illudes ei quasi avi,
aut ligabis eum ancillis tuis?
25Concident eum amici?
divident illum negotiatores?
26Numquid implebis sagenas pelle ejus,
et gurgustium piscium capite illius?
27Pone super eum manum tuam:
memento belli, nec ultra addas loqui.
28Ecce spes ejus frustrabitur eum,
et videntibus cunctis præcipitabitur.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.