Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Evangelium secundum Ioannem, Caput 12,  versae 37-43

37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum; 38 ut sermo Isaiæ prophetæ impleretur, quem dixit:Domine, quis credidit auditui nostro?
et brachium Domini cui revelatum est?
 39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40Excæcavit oculos eorum, et induravit cor eorum
ut non videant oculis, et non intelligant corde,
et convertantur, et sanem eos.
 
41 Hæc dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur. 43 Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.