4 Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?5 Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.6 Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.