Evangelium secundum Ioannem,
Caput 4,
versae 40-42
40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.41 Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.42 Et mulieri dicebant: Quia jam non propter tuam loquelam credimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.