Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 13,  versae 24-31

24 Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum: 25 et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur. 26 Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria. 27 Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.
28 A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas: 29 sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis. 30 Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant. 31 Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.