17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.18 Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui.19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat.