Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 13,  versae 54-58

54 Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? 55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas? 56 et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt? unde ergo huic omnia ista? 57 Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua. 58 Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.