Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 8,  versae 5-13

5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, 6 et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. 7 Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. 8 Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. 9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: 12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. 13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.