Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 1

1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit,
et in cathedra pestilentiæ non sedit;
 2 sed in lege Domini voluntas ejus,
et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
 3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo:
et folium ejus non defluet;
et omnia quæcumque faciet prosperabuntur.
 4 Non sic impii, non sic;
sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ.
 5 Ideo non resurgent impii in judicio,
neque peccatores in concilio justorum:
 6 quoniam novit Dominus viam justorum,
et iter impiorum peribit.

Liber Psalmorum, Psalmus 2

1 Quare fremuerunt gentes,
et populi meditati sunt inania?
 2 Astiterunt reges terræ,
et principes convenerunt in unum
adversus Dominum, et adversus christum ejus.
 3 Dirumpamus vincula eorum,
et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
 4 Qui habitat in cælis irridebit eos,
et Dominus subsannabit eos.
 5 Tunc loquetur ad eos in ira sua,
et in furore suo conturbabit eos.
 6 Ego autem constitutus sum rex ab eo
super Sion, montem sanctum ejus,
prædicans præceptum ejus.
 7 Dominus dixit ad me: Filius meus es tu;
ego hodie genui te.
 8 Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam,
et possessionem tuam terminos terræ.
 9 Reges eos in virga ferrea,
et tamquam vas figuli confringes eos.
 10 Et nunc, reges, intelligite;
erudimini, qui judicatis terram.
 11 Servite Domino in timore,
et exsultate ei cum tremore.
 12 Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus,
et pereatis de via justa.
 13 Cum exarserit in brevi ira ejus,
beati omnes qui confidunt in eo.

Liber Psalmorum, Psalmus 3

1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
2Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me?
Multi insurgunt adversum me;
3multi dicunt animæ meæ:
Non est salus ipsi in Deo ejus.
4Tu autem Domine, susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum.
5Voce mea ad Dominum clamavi;
et exaudivit me de monte sancto suo.
6Ego dormivi, et soporatus sum;
et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7Non timebo millia populi circumdantis me.
Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
8Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa;
dentes peccatorum contrivisti.
9Domini est salus;
et super populum tuum benedictio tua.

Liber Psalmorum, Psalmus 4

1 In finem, in carminibus. Psalmus David.
2Cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ,
in tribulatione dilatasti mihi.
Miserere mei, et exaudi orationem meam.
3Filii hominum, usquequo gravi corde?
ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?
4Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum;
Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
5Irascimini, et nolite peccare;
quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
6Sacrificate sacrificium justitiæ, et sperate in Domino.
Multi dicunt: Quis ostendit nobis bona?
7Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine:
dedisti lætitiam in corde meo.
8A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
9In pace in idipsum dormiam, et requiescam;
10quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.

Liber Psalmorum, Psalmus 5

1 In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David.
2Verba mea auribus percipe, Domine;
intellige clamorem meum.
3Intende voci orationis meæ,
rex meus et Deus meus.
4Quoniam ad te orabo, Domine:
mane exaudies vocem meam.
5Mane astabo tibi, et videbo
quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
6Neque habitabit juxta te malignus,
neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
7Odisti omnes qui operantur iniquitatem;
perdes omnes qui loquuntur mendacium.
Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
8Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ
introibo in domum tuam;
adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
9Domine, deduc me in justitia tua:
propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
10Quoniam non est in ore eorum veritas;
cor eorum vanum est.
11Sepulchrum patens est guttur eorum;
linguis suis dolose agebant:
judica illos, Deus.
Decidant a cogitationibus suis;
secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos,
quoniam irritaverunt te, Domine.
12Et lætentur omnes qui sperant in te;
in æternum exsultabunt, et habitabis in eis.
Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
13quoniam tu benedices justo.
Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.

Liber Psalmorum, Psalmus 6

1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
2Domine, ne in furore tuo arguas me,
neque in ira tua corripias me.
3Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum;
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4Et anima mea turbata est valde;
sed tu, Domine, usquequo?
5Convertere, Domine, et eripe animam meam;
salvum me fac propter misericordiam tuam.
6Quoniam non est in morte qui memor sit tui;
in inferno autem quis confitebitur tibi?
7Laboravi in gemitu meo;
lavabo per singulas noctes lectum meum:
lacrimis meis stratum meum rigabo.
8Turbatus est a furore oculus meus;
inveteravi inter omnes inimicos meos.
9Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10Exaudivit Dominus deprecationem meam;
Dominus orationem meam suscepit.
11Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei;
convertantur, et erubescant valde velociter.

Liber Psalmorum, Psalmus 7

1 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
2Domine Deus meus, in te speravi;
salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:
3nequando rapiat ut leo animam meam,
dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
4Domine Deus meus, si feci istud,
si est iniquitas in manibus meis,
5si reddidi retribuentibus mihi mala,
decidam merito ab inimicis meis inanis.
6Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat;
et conculcet in terra vitam meam,
et gloriam meam in pulverem deducat.
7Exsurge, Domine, in ira tua,
et exaltare in finibus inimicorum meorum:
et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti,
8et synagoga populorum circumdabit te:
et propter hanc in altum regredere:
9Dominus judicat populos.
Judica me, Domine, secundum justitiam meam,
et secundum innocentiam meam super me.
10Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum,
scrutans corda et renes, Deus.
11Justum adjutorium meum a Domino,
qui salvos facit rectos corde.
12Deus judex justus, fortis, et patiens;
numquid irascitur per singulos dies?
13Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit;
arcum suum tetendit, et paravit illum.
14Et in eo paravit vasa mortis,
sagittas suas ardentibus effecit.
15Ecce parturiit injustitiam;
concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
16Lacum aperuit, et effodit eum;
et incidit in foveam quam fecit.
17Convertetur dolor ejus in caput ejus,
et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
18Confitebor Domino secundum justitiam ejus,
et psallam nomini Domini altissimi.

Liber Psalmorum, Psalmus 8

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.
3Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et ultorem.
4Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas quæ tu fundasti.
5Quid est homo, quod memor es ejus?
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6Minuisti eum paulominus ab angelis;
gloria et honore coronasti eum;
7et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8Omnia subjecisti sub pedibus ejus,
oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
9volucres cæli, et pisces maris
qui perambulant semitas maris.
10Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Liber Psalmorum, Psalmus 9

1 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
2Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo;
narrabo omnia mirabilia tua.
3Lætabor et exsultabo in te;
psallam nomini tuo, Altissime.
4In convertendo inimicum meum retrorsum;
infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
5Quoniam fecisti judicium meum et causam meam;
sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
6Increpasti gentes, et periit impius:
nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.
7Inimici defecerunt frameæ in finem,
et civitates eorum destruxisti.
Periit memoria eorum cum sonitu;
8et Dominus in æternum permanet.
Paravit in judicio thronum suum,
9et ipse judicabit orbem terræ in æquitate:
judicabit populos in justitia.
10Et factus est Dominus refugium pauperi;
adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
11Et sperent in te qui noverunt nomen tuum,
quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.
12Psallite Domino qui habitat in Sion;
annuntiate inter gentes studia ejus:
13quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est;
non est oblitus clamorem pauperum.
14Miserere mei, Domine:
vide humilitatem meam de inimicis meis,
15qui exaltas me de portis mortis,
ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion:
16exultabo in salutari tuo.
Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt;
in laqueo isto quem absconderunt
comprehensus est pes eorum.
17Cognoscetur Dominus judicia faciens;
in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
18Convertantur peccatores in infernum,
omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.
19Quoniam non in finem oblivio erit pauperis;
patientia pauperum non peribit in finem.
20Exsurge, Domine; non confortetur homo:
judicentur gentes in conspectu tuo.
21Constitue, Domine, legislatorem super eos,
ut sciant gentes quoniam homines sunt.
22Ut quid, Domine, recessisti longe;
despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
23Dum superbit impius, incenditur pauper:
comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
24Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,
et iniquus benedicitur.
25Exacerbavit Dominum peccator:
secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.
26Non est Deus in conspectu ejus;
inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore.
Auferuntur judicia tua a facie ejus;
omnium inimicorum suorum dominabitur.
27Dixit enim in corde suo: Non movebor
a generatione in generationem, sine malo.
28Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo;
sub lingua ejus labor et dolor.
29Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,
ut interficiat innocentem.
30Oculi ejus in pauperem respiciunt;
insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.
Insidiatur ut rapiat pauperem;
rapere pauperem dum attrahit eum.
31In laqueo suo humiliabit eum;
inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
32Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus;
avertit faciem suam, ne videat in finem.
33Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua;
ne obliviscaris pauperum.
34Propter quid irritavit impius Deum?
dixit enim in corde suo: Non requiret.
35Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras,
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelictus est pauper;
orphano tu eris adjutor.
36Contere brachium peccatoris et maligni;
quæretur peccatum illius, et non invenietur.
37Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi;
peribitis, gentes, de terra illius.
38Desiderium pauperum exaudivit Dominus;
præparationem cordis eorum audivit auris tua:
39judicare pupillo et humili,
ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.