Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 113

1 Alleluja.In exitu Israël de Ægypto,
domus Jacob de populo barbaro,
2facta est Judæa sanctificatio ejus;
Israël potestas ejus.
3Mare vidit, et fugit;
Jordanis conversus est retrorsum.
4Montes exsultaverunt ut arietes,
et colles sicut agni ovium.
5Quid est tibi, mare, quod fugisti?
et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
6montes, exsultastis sicut arietes?
et colles, sicut agni ovium?
7A facie Domini mota est terra,
a facie Dei Jacob:
8qui convertit petram in stagna aquarum,
et rupem in fontes aquarum.
9Non nobis, Domine, non nobis,
sed nomini tuo da gloriam:
10super misericordia tua et veritate tua;
nequando dicant gentes:
Ubi est Deus eorum?
11Deus autem noster in cælo;
omnia quæcumque voluit fecit.
12Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
13Os habent, et non loquentur;
oculos habent, et non videbunt.
14Aures habent, et non audient;
nares habent, et non odorabunt.
15Manus habent, et non palpabunt;
pedes habent, et non ambulabunt;
non clamabunt in gutture suo.
16Similes illis fiant qui faciunt ea,
et omnes qui confidunt in eis.
17Domus Israël speravit in Domino;
adjutor eorum et protector eorum est.
18Domus Aaron speravit in Domino;
adjutor eorum et protector eorum est.
19Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
20Dominus memor fuit nostri,
et benedixit nobis.
Benedixit domui Israël;
benedixit domui Aaron.
21Benedixit omnibus qui timent Dominum,
pusillis cum majoribus.
22Adjiciat Dominus super vos,
super vos et super filios vestros.
23Benedicti vos a Domino,
qui fecit cælum et terram.
24Cælum cæli Domino;
terram autem dedit filiis hominum.
25Non mortui laudabunt te, Domine,
neque omnes qui descendunt in infernum:
26sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,
ex hoc nunc et usque in sæculum.

Liber Psalmorum, Psalmus 114

1 Alleluja.Dilexi, quoniam exaudiet Dominus
vocem orationis meæ.
2Quia inclinavit aurem suam mihi,
et in diebus meis invocabo.
3Circumdederunt me dolores mortis;
et pericula inferni invenerunt me.
Tribulationem et dolorem inveni,
4et nomen Domini invocavi:
o Domine, libera animam meam.
5Misericors Dominus et justus,
et Deus noster miseretur.
6Custodiens parvulos Dominus;
humiliatus sum, et liberavit me.
7Convertere, anima mea, in requiem tuam,
quia Dominus benefecit tibi:
8quia eripuit animam meam de morte,
oculos meos a lacrimis,
pedes meos a lapsu.
9Placebo Domino in regione vivorum.

Liber Psalmorum, Psalmus 115

1 Alleluja.Credidi, propter quod locutus sum;
ego autem humiliatus sum nimis.
2Ego dixi in excessu meo:
Omnis homo mendax.
3Quid retribuam Domino
pro omnibus quæ retribuit mihi?
4Calicem salutaris accipiam,
et nomen Domini invocabo.
5Vota mea Domino reddam
coram omni populo ejus.
6Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum ejus.
7O Domine, quia ego servus tuus;
ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea:
8tibi sacrificabo hostiam laudis,
et nomen Domini invocabo.
9Vota mea Domino reddam
in conspectu omnis populi ejus;
10in atriis domus Domini,
in medio tui, Jerusalem.

Liber Psalmorum, Psalmus 116

1 Alleluja.Laudate Dominum, omnes gentes;
laudate eum, omnes populi.
2Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus,
et veritas Domini manet in æternum.

Liber Psalmorum, Psalmus 117

1 Alleluja.Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia ejus.
2Dicat nunc Israël: Quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia ejus.
3Dicat nunc domus Aaron:
Quoniam in sæculum misericordia ejus.
4Dicant nunc qui timent Dominum:
Quoniam in sæculum misericordia ejus.
5De tribulatione invocavi Dominum,
et exaudivit me in latitudine Dominus.
6Dominus mihi adjutor;
non timebo quid faciat mihi homo.
7Dominus mihi adjutor,
et ego despiciam inimicos meos.
8Bonum est confidere in Domino,
quam confidere in homine.
9Bonum est sperare in Domino,
quam sperare in principibus.
10Omnes gentes circuierunt me,
et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
11Circumdantes circumdederunt me,
et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
12Circumdederunt me sicut apes,
et exarserunt sicut ignis in spinis:
et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
13Impulsus eversus sum, ut caderem,
et Dominus suscepit me.
14Fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem.
15Vox exsultationis et salutis
in tabernaculis justorum.
16Dextera Domini fecit virtutem;
dextera Domini exaltavit me:
dextera Domini fecit virtutem.
17Non moriar, sed vivam,
et narrabo opera Domini.
18Castigans castigavit me Dominus,
et morti non tradidit me.
19Aperite mihi portas justitiæ:
ingressus in eas confitebor Domino.
20Hæc porta Domini:
justi intrabunt in eam.
21Confitebor tibi quoniam exaudisti me,
et factus es mihi in salutem.
22Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli.
23A Domino factum est istud,
et est mirabile in oculis nostris.
24Hæc est dies quam fecit Dominus;
exsultemus, et lætemur in ea.
25O Domine, salvum me fac;
o Domine, bene prosperare.
26Benedictus qui venit in nomine Domini:
benediximus vobis de domo Domini.
27Deus Dominus, et illuxit nobis.
Constituite diem solemnem in condensis,
usque ad cornu altaris.
28Deus meus es tu, et confitebor tibi;
Deus meus es tu, et exaltabo te.
Confitebor tibi quoniam exaudisti me,
et factus es mihi in salutem.
29Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia ejus.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.