Bible-Center
Whole Bible
Clementina Vulgata (lat)

Liber Sapientiae, Caput 6,  versae 1-11

1 Melior est sapientia quam vires,
et vir prudens quam fortis.
 2 Audite ergo, reges, et intelligite;
discite, judices finium terræ.
 3 Præbete aures, vos qui continetis multitudines,
et placetis vobis in turbis nationum.
 4 Quoniam data est a Domino potestas vobis,
et virtus ab Altissimo:
qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.
 5 Quoniam cum essetis ministri regni illius,
non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ,
neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
 6 Horrende et cito apparebit vobis,
quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.
 7 Exiguo enim conceditur misericordia;
potentes autem potenter tormenta patientur.
 8 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus,
nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam,
quoniam pusillum et magnum ipse fecit,
et æqualiter cura est illi de omnibus.
 9 Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
 10 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei:
ut discatis sapientiam, et non excidatis.
 11 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur;
et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.