9Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum, sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
10Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores juvenis;
11et acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me:
12tacentem me sustinebunt, et loquentem me respicient, et sermocinante me plura, manus ori suo imponent.
13Præterea habebo per hanc immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam.
14Disponam populos, et nationes mihi erunt subditæ:
15timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis.
|