Bible-Center

Catholic lectionary for 3 November 2014

Clementina Vulgata (lat)

Epistula ad Philippenses, Caput 2,  versae 1-4

1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: 2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, 3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, 4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.

Evangelium secundum Lucam, Caput 14,  versae 12-14

12 Dicebat autem et ei, qui invitaverat: Cum facis prandium, aut cœnam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites: ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio; 13 sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et cæcos: 14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi: retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.