Bible-Center

Three-year Bible reading plan for 6 April 2018

Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Romanos, Caput 6,  versae 1-14

Quid ergo dicemus? Perma nebimus in peccato, ut gratia abundet?
Absit! Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?
An ignoratis quia, quicumque baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem ipsius baptizati sumus?
Consepulti ergo sumus cum illo per baptismum in mortem, ut quemadmodum suscitatus est Christus a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, sed et resurrectionis erimus;
hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato.
Qui enim mortuus est, iustificatus est a peccato.
Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum eo;
scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur.
10 Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo.
11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Iesu.
12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut oboediatis concupiscentiis eius,
13 neque exhibeatis membra vestra arma iniustitiae peccato, sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deo.
14 Peccatum enim vobis non dominabitur; non enim sub lege estis sed sub gratia.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.