Bible-Center

Catholic lectionary for 5 March 2019

Clementina Vulgata (lat)

Liber Ecclesiasticus, Caput 35,  versae 1-2, 4-15

1 Qui conservat legem
multiplicat oblationem.
 2 Sacrificium salutare est attendere mandatis,
et discedere ab omni iniquitate.
 
...
4 Retribuet gratiam qui offert similaginem:
et qui facit misericordiam offert sacrificium.
 5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate:
et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.
 6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus:
 7 hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
 8 Oblatio justi impinguat altare,
et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.
 9 Sacrificium justi acceptum est,
et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.
 10 Bono animo gloriam redde Deo,
et non minuas primitias manuum tuarum.
 11 In omni dato hilarem fac vultum tuum,
et in exsultatione sanctifica decimas tuas.
 12 Da Altissimo secundum datum ejus,
et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,
 13 quoniam Dominus retribuens est,
et septies tantum reddet tibi.
 14 Noli offerre munera prava,
non enim suscipiet illa.
 15 Et noli inspicere sacrificum injustum,
quoniam Dominus judex est,
et non est apud illum gloria personæ.

Evangelium secundum Marcum, Caput 10,  versae 28-31

28 Et cœpit ei Petrus dicere: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. 29 Respondens Jesus, ait: Amen dico vobis: Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium, 30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc: domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam. 31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
Comments:
Comments on the current fragment
Comments on the book
Comments on the part

10 


10:28 Lo, we have left all - Though the young man would not.


10:30 He shall receive a hundred fold, houses, etc - Not in the same kind: for it will generally be with persecutions: but in value: a hundred fold more happiness than any or all of these did or could afford. But let it be observed, none is entitled to this happiness, but he that will accept it with persecutions.


Hide
Topics:

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.