Bible-Center

Catholic lectionary for 22 March 2022

Nova Vulgata (lat)

Prophetia Danielis, Caput 3,  versae 34-43, 92

34 Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum
propter nomen tuum
et ne dissipes testamentum tuum
35 neque auferas misericordiam tuam a nobis
propter Abraham dilectum tuum
et Isaac servum tuum
et Israel sanctum tuum,
36 quibus dixisti
quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli
et sicut arenam, quae est in litore maris;
37 quia, Domine,
imminuti sumus plus quam omnes gentes
sumusque humiles in universa terra
hodie propter peccata nostra;
38 et non est in tempore hoc
princeps et propheta et dux
neque holocaustum neque sacrificium
neque oblatio neque incensum
neque locus primitiarum coram te,
ut possimus invenire misericordiam;
39 sed in anima contrita et spiritu humilitatis suscipiamur
sicut in holocausto arietum et taurorum
40 et sicut in milibus agnorum pinguium;
sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie,
et perfice subsequentes te,
quoniam non est confusio confidentibus in te.
41 Et nunc sequimur te in toto corde
et timemus te et quaerimus faciem tuam;
42 ne confundas nos,
sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam
et secundum multitudinem misericordiae tuae
43 et erue nos in mirabilibus tuis
et da gloriam nomini tuo, Domine.

...
92 25 Respondit et ait: “ Ecce ego video viros quattuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio deorum ”.

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 18,  versae 21-35

21 Tunc accedens Petrus dixit ei: “ Domine, quotiens peccabit in me frater meus, et dimittam ei? Usque septies? ”.
22 Dicit illi Iesus: “ Non dico tibi usque septies sed usque septuagies septies.
23 Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
24 Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat decem milia talenta.
25 Cum autem non haberet, unde redderet, iussit eum dominus venumdari et uxorem et filios et omnia, quae habebat, et reddi.
26 Procidens igitur servus ille adorabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi”.
27 Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei.
28 Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios, et tenens suffocabat eum dicens: “Redde, quod debes!”.
29 Procidens igitur conservus eius rogabat eum dicens: “Patientiam habe in me, et reddam tibi”.
30 Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum.
31 Videntes autem conservi eius, quae fiebant, contristati sunt valde et venerunt et narraverunt domino suo omnia, quae facta erant.
32 Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: “Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me;
33 non oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum?”.
34 Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
35 Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris ”.
Comments:
Comments on the current fragment
Comments on the book
Comments on the part

18 


18:22 Till seventy times seven - That is, as often as there is occasion. A certain number is put for an uncertain.


18:23 Therefore - In this respect.


18:24 One was brought who owed him ten thousand talents - According to the usual computation, if these were talents of gold, this would amount to seventy - two millions sterling. If they were talents of silver, it must have been four millions, four hundred thousand pounds. Hereby our Lord intimates the vast number and weight of our offences against God, and our utter incapacity of making him any satisfaction.


18:25 As he had not to pay, his lord commanded him to be sold - Such was the power which creditors anciently had over their insolvent debtors in several countries.


18:30 Went with him before a magistrate, and cast him into prison, protesting he should lie there, till he should pay the whole debt.


18:34 His lord delivered him to the tormentors - Imprisonment is a much severer punishment in the eastern countries than in ours.State criminals, especially when condemned to it, are not only confined to a very mean and scanty allowance, but are frequently loaded with clogs or heavy yokes, so that they can neither lie nor sit at ease: and by frequent scourgings and sometimes rackings are brought to an untimely end. Till he should pay all that was due to him - That is, without all hope of release, for this he could never do. How observable is this whole account; as well as the greatinference our Lord draws from it:

  1. The debtor was freely and fully forgiven;
  2. He wilfully and grievously offended;
  3. His pardon was retracted, the whole debt required, and the offender delivered to the tormentors for ever.
And shall we still say, but when we are once freely and fullyforgiven, our pardon can never be retracted? Verily, verily, I say unto you, So likewise will my heavenlyFather do to you, if ye from your hearts forgive not every one his brother their trespasses.


Hide

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.