1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens: 2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:3Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
4Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.
5Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ:
6propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
7Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.
8Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
9In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus.
10Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi:
11propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
13Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi.
14Hæc dicit Dominus Deus: Lætante universa terra, in solitudinem te redigam:
15sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus. |
35 A prophecy against Edom for their hatred to Israel, Ezechielis 35:1-13.
Their ruin shall be perpetual, Ezechielis 35:14-15.
35:2 Mount Seir - The Edomites, who inhabited it.
35:5 Their iniquity - When their iniquity was punished on them, which brought them to final ruin.
35:6 And blood - Thy guilt, and my just revenge of innocent blood.Hast not hated - Thou hast loved, rather than hated, blood - shed; therefore vengeance for it follows thee.
35:7 That passeth out - All travellers that go to or from Edom.
35:9 Return - To their former glory.
35:10 Though - Though God was with Israel.
35:11 Judged - Punished thee.
35:14 The whole earth - The inhabitants of all the countries round about thee. Rejoiceth - Is in peace and plenty.