1 Beniamin autem genuit Bela primogenitum suum, Asbel se cundum, Ahara tertium, |
2 Nohaa quartum et Rapha quintum. |
3 Fueruntque filii Bela: Addar et Gera pater Aod, |
4 Abisue quoque et Naaman et Ahoe, |
5 sed et Gera et Sephuphan et Huram. |
6 Hi sunt filii Aod principes familiarum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath; |
7 Naaman autem et Ahia et Gera: ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud. |
8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas; |
9 genuit autem de Hodes uxore sua Iobab et Sebia et Mesa et Melcham, |
10 Iehus quoque et Sechia et Marma; hi sunt filii eius principes in familiis suis. |
11 De Husim vero genuit Abitob et Elphaal; |
12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad; hic aedificavit Ono et Lod et filias eius. |
13 Beria autem et Samma principes familiarum habitantium in Aialon; hi fugaverunt habitatores Geth. |
14 Et Ahi et Sesac et Ierimoth |
15 et Zabadia et Arad et Eder, |
16 Michael quoque et Iespha et Ioha filii Beria. |
17 Et Zabadia et Mosollam et Hezeci et Heber |
18 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal |
19 et Iacim et Zechri et Zabdi |
20 et Elioenai et Selethai et Eliel |
21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei |
22 et Iesphan et Heber et Eliel |
23 et Abdon et Zechri et Hanan |
24 et Hanania et Elam et Anathothia |
25 et Iephdaia et Phanuel filii Sesac. |
26 Et Samsari et Sohoria et Otholia |
27 et Iersia et Elia et Zechri filii Ieroham. |
28 Hi capita familiarum secundum genealogias, principes qui habitaverunt in Ierusalem. |
29 In Gabaon autem habitaverunt Iehiel pater Gabaon, et nomen uxoris eius Maacha, |
30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab, |
31 Gedor quoque et Ahio et Zacher et Macelloth; |
32 et Macelloth genuit Samaa. Habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis. |
33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal. |
34 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha; |
35 filii Micha Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz. |
36 Et Ahaz genuit Ioada, et Ioada genuit Almath et Azmaveth et Zamri; porro Zamri genuit Mosa. |
37 Et Mosa genuit Banaa, cuius filius fuit Raphaia, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel. |
38 Porro Asel sex filii fuere his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia et Hanan; omnes hi filii Asel. |
39 Filii autem Esec fratris eius: Ulam primogenitus et Iehus secundus et Eliphalet tertius. |
40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi ad bellum et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Beniamin.
|