1 Incipimus iterum nosmetipsos commendare? Aut numquid egemus, sicut quidam, commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis? |
2 Epistula nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur et legitur ab omnibus hominibus; |
3 manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis, scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi, non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus. |
4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum. |
5 Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est, |
6 qui et idoneos nos fecit ministros Novi Testamenti, non litterae sed Spiritus: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. |
7 Quod si ministratio mortis, litteris deformata in lapidibus, fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysis propter gloriam vultus eius, quae evacuatur, |
8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? |
9 Nam si ministerium damnationis gloria est, multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria. |
10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam; |
11 si enim, quod evacuatur, per gloriam est, multo magis, quod manet, in gloria est. |
12 Habentes igitur talem spem multa fiducia utimur, |
13 et non sicut Moyses: ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israel in finem illius quod evacuatur. |
14 Sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem idipsum velamen in lectione Veteris Testamenti manet non revelatum, quoniam in Christo evacuatur; |
15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen est positum super cor eorum. |
16 Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen. |
17 Dominus autem Spiritus est; ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. |
18 Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in clarita tem tamquam a Domini Spiritu. |