1 Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis |
2 — ait enim: “ Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te ”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis — |
3 nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium, |
4 sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, |
5 in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis, |
6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta, |
7 in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris, |
8 per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces; |
9 sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati; |
10 quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. |
11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. |
12 Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris; |
13 eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. |
14 Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras? |
15 Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli? |
16 Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “ Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. |
17 Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos |
18 et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens ”.
|