3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die |
4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, |
5 recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. |
6 Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum; |
7 non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. |