Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula II ad Timotheum, Caput 4,  versae 9-22

9 Festina venire ad me cito.
10 Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam, Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam;
11 Lucas est mecum solus. Marcum assumens adduc tecum, est enim mihi utilis in ministerium.
12 Tychicum autem misi Ephesum.
13 Paenulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer, et libros, maxime autem membranas.
14 Alexander aerarius multa mala mihi ostendit. Reddet ei Dominus secundum opera eius;
15 quem et tu devita, valde enim restitit verbis nostris.
16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt. Non illis reputetur;
17 Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis.
18 Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste; cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
19 Saluta Priscam et Aquilam et Onesiphori domum.
20 Erastus remansit Corinthi, Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
21 Festina ante hiemem venire.
Salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes.
22 Dominus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.