3 “ Ego sum vir Iudaeus, natus Tarso Ciliciae, enutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus iuxta veritatem paternae legis, aemulator Dei, sicut et vos omnes estis hodie. |
4 Qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, |
5 sicut et princeps sacerdotum testimonium mihi reddit et omne concilium; a quibus et epistulas accipiens ad fratres, Damascum pergebam, ut adducerem et eos, qui ibi essent, vinctos in Ierusalem, uti punirentur. |
6 Factum est autem, eunte me et appropinquante Damasco, circa mediam diem subito de caelo circumfulsit me lux copiosa; |
7 et decidi in terram et audivi vocem dicentem mihi: “Saul, Saul, quid me persequeris?”. |
8 Ego autem respondi: “Quis es, Domine?”. Dixitque ad me: “Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris”. |
9 Et, qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt eius, qui loquebatur mecum. |
10 Et dixi: “Quid faciam, Domine?”. Dominus autem dixit ad me: “Surgens vade Damascum, et ibi tibi dicetur de omnibus, quae statutum est tibi, ut faceres”. |
11 Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus veni Damascum. |
12 Ananias autem quidam vir religiosus secundum legem, testimonium habens ab omnibus habitantibus Iudaeis, |
13 veniens ad me et astans dixit mihi: “Saul frater, respice!”. Et ego eadem hora respexi in eum. |
14 At ille dixit: “Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem eius et videres Iustum et audires vocem ex ore eius, |
15 quia eris testis illi ad omnes homines eorum, quae vidisti et audisti. |
16 Et nunc quid moraris? Exsurgens baptizare et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius”. |