8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris. |
9 Non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis. |
10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis. |
11 Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini! |