1 Audierunt autem hostes Iudae et Beniamin, quia filii captivita tis aedificarent templum Domino, Deo Israel, |
2 et accedentes ad Zorobabel et ad principes familiarum dixerunt eis: “ Aedificemus vobiscum, quia ita ut vos quaerimus Deum vestrum et immolavimus victimas a diebus Asarhaddon regis Assyriae, qui adduxit nos huc ”. |
3 Et dixit eis Zorobabel et Iesua et reliqui principes familiarum Israel: “ Non est vobis et nobis, ut aedificemus domum Deo nostro, sed nos ipsi soli aedificabimus Domino, Deo Israel, sicut praecepit nobis Cyrus rex Persarum ”. |
4 Factum est igitur, ut populus terrae impediret manus populi Iudae et turbaret eos in aedificando. |
5 Conduxerunt autem adversus eos consiliatores, ut destruerent consilium eorum omnibus diebus Cyri regis Persarum et usque ad regnum Darii regis Persarum. ... |
24 Tunc intermissum est opus domus Domini in Ierusalem et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii regis Persarum.
|