1 Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. |
2 Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi. |
3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum sit nihil, ipse se seducit; |
4 opus autem suum probet unusquisque et sic in semetipso tantum gloriationem habebit et non in altero. |
5 Unusquisque enim onus suum portabit. |
6 Communicet autem is, qui catechizatur verbum, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. |
7 Nolite errare: Deus non irridetur. Quae enim seminaverit homo, haec et metet; |
8 quoniam, qui seminat in carne sua, de carne metet corruptionem; qui autem seminat in Spiritu, de Spiritu metet vitam aeternam. |
9 Bonum autem facientes infatigabiles, tempore enim suo metemus non deficientes. |
10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. |
11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. |
12 Quicumque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur; |
13 neque enim, qui circumciduntur, legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. |
14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. |
15 Neque enim circumcisio aliquid est neque praeputium sed nova creatura. |
16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia et super Israel Dei. |
17 De cetero nemo mihi molestus sit; ego enim stigmata Iesu in super corpore meo porto. |
18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen. |