14 Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis, |
15 et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis. |
16 Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli. |
17 Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. |
18 Vocavitque pharao Abram et dixit ei: “Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset? |
19 Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade!”. |
20 Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.
|