19 Et ait Deus: “Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. |
20 Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. |
21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero”. |
22 Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham. |