Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Hebraeos, Caput 10,  versae 1-18

1 Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere.
2 Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati?
3 Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
4 Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata.
5 Ideo ingrediens mundum dicit:
“ Hostiam et oblationem noluisti,
corpus autem aptasti mihi;
6 holocautomata et sacrificia pro peccato
non tibi placuerunt.
7 Tunc dixi: Ecce venio,
in capitulo libri scriptum est de me,
ut faciam, Deus, voluntatem tuam ”.
8 Superius dicens: “ Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ”, quae secundum legem offeruntur,
9 tunc dixit: “ Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam ”. Aufert primum, ut secundum statuat;
10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel.
11 Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata.
12 Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei,
13 de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius;
14 una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur.
15 Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit:
16 “ Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas;
17 et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ”.
18 Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.