1 Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt. |
2 Et erit vir sicut latibulum a vento et refugium a tempestate, sicut rivi aquarum in sitiente terra et umbra petrae magnae in terra arida. |
3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt, |
4 et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. |
5 Non vocabitur ultra is, qui insipiens est, nobilis, neque fraudulentus appellabitur maior; |
6 stultus enim fatua loquitur, et cor eius cogitat iniquitatem, ut perficiat impietatem et loquatur contra Dominum errores et vacuam faciat animam esurientem et potum sitienti auferat. |
7 Fraudulenti fraudes pessimae sunt; ipse enim cogitationes concinnat ad perdendos mites in sermone mendaci, etiam quando pauper iudicium vindicat. |
8 Nobilis vero consilia nobilia dat et ipse ad nobilia assurget. |
9 Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. |
10 Post dies enim et annum vos pavebitis confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet. |
11 Obstupescite, vanae; pavete, confidentes, exuite vos et nudate vos, accingite lumbos vestros. |
12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili. |
13 Super humum populi mei spinae et vepres ascendent, super omnes domos gaudii, super civitatem exsultantem. |
14 Domus enim dimissa est; multitudo urbis relicta est, Ophel et Bahan erunt speluncae usque in aeternum, gaudium onagrorum, pascua gregum, |
15 donec effundatur super nos spiritus de excelso. Et erit desertum in hortum, et hortus in saltum reputabitur, |
16 et habitabit in solitudine iudicium, et iustitia in horto sedebit; |
17 et erit opus iustitiae pax, et cultus iustitiae silentium, et securitas usque in sempiternum. |
18 Et sedebit populus meus in habitatione pacis et in tabernaculis fiduciae et in locis securis. |
19 Et penitus cadet saltus, et profunde deprimetur civitas. |
20 Beati, qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.
|