Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 33,  versae 1-5

1 Vae, qui praedaris, cum nemo te praedatus sit;
qui devastas, cum nemo te devastaverit!
Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis;
cum perfeceris devastationem, te devastabunt.
2 Domine, miserere nostri,
te enim exspectavimus;
esto brachium nostrum in mane
et salus nostra in tempore tribulationis.
3 A voce fragoris fugerunt populi,
ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.
4 Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus;
sicut discurrunt locustae, ad ea discurritur.
5 Sublimis est Dominus, quoniam habitat in excelso;
implet Sion iudicio et iustitia.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.