Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 49

1 Audite me, insulae, et attendite, populi de longe;
Dominus ab utero vocavit me,
de ventre matris meae recordatus est nominis mei;
2 et posuit os meum quasi gladium acutum,
in umbra manus suae protexit me
et posuit me sicut sagittam electam,
in pharetra sua abscondit me
3 et dixit mihi: “ Servus meus es tu,
Israel, in quo gloriabor ”.
4 Et ego dixi: “ In vacuum laboravi,
sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi;
verumtamen iudicium meum cum Domino,
et merces mea cum Deo meo ”.
5 Et nunc dicit Dominus,
qui formavit me ex utero servum sibi,
ut reducerem Iacob ad eum,
et Israel ei congregaretur;
et glorificatus sum in oculis Domini,
et Deus meus factus est fortitudo mea.
6 Et dixit: “ Parum est ut sis mihi servus
ad suscitandas tribus Iacob
et reliquias Israel reducendas:
dabo te in lucem gentium,
ut sit salus mea usque ad extremum terrae ”.
7 Haec dicit Dominus,
redemptor Israel, Sanctus eius,
ad contemptum in anima,
ad abominatum in gente,
ad servum dominorum:
“ Reges videbunt et consurgent,
principes quoque et adorabunt,
propter Dominum, quia fidelis est,
Sanctum Israel, qui elegit te ”.
8 Haec dicit Dominus:
“ In tempore beneplaciti exaudivi te
et in die salutis auxiliatus sum tui;
et servavi te et dedi te in foedus populi,
ut suscitares terram
et distribueres hereditates dissipatas;
9 ut diceres his, qui vincti sunt: “Exite”,
et his, qui in tenebris: “Revelamini”.
Super vias pascentur,
et in omnibus collibus decalvatis pascua eorum;
10 non esurient neque sitient,
et non percutiet eos aestus vel sol,
quia miserator eorum reget eos
et ad fontes aquarum adducet eos.
11 Et ponam omnes montes meos in viam,
et semitae meae exaltabuntur.
12 Ecce isti de longe venient,
et ecce illi ab aquilone et mari,
et isti de terra Sinim ”.
13 Laudate, caeli, et exsulta, terra;
iubilate, montes, laudem,
quia consolatur Dominus populum suum
et pauperum suorum miseretur.
14 Et dixit Sion: “ Dereliquit me Dominus,
et Dominus oblitus est mei ”.
15 Numquid oblivisci potest mulier infantem suum,
ut non misereatur filio uteri sui?
Et si illa oblita fuerit,
ego tamen non obliviscar tui.
16 Ecce in manibus meis descripsi te;
muri tui coram me semper.
17 Festinant structores tui;
destruentes te et dissipantes a te exibunt.
18 Leva in circuitu oculos tuos et vide:
omnes isti congregati sunt, venerunt tibi.
“ Vivo ego, dicit Dominus,
quia omnibus his velut ornamento vestieris
et circumdabis tibi eos quasi sponsa ”.
19 Quia ruinae tuae et solitudines tuae
et terra eversa:
nunc angusta eris prae habitatoribus;
et longe erunt, qui devorabant te.
20 Adhuc dicent in auribus tuis
filii orbitatis tuae:
“ Angustus est mihi locus;
fac spatium mihi, ut habitem ”.
21 Et dices in corde tuo:
“ Quis genuit mihi istos?
Ego orbata et non pariens,
transmigrata et captiva;
et istos quis enutrivit?
Ecce ego relicta eram sola;
et isti ubi erant? ”.
22 Haec dicit Dominus Deus:
“ Ecce levabo ad gentes manum meam
et ad populos exaltabo signum meum;
et afferent filios tuos in ulnis,
et filiae tuae super umeros portabuntur.
23 Et erunt reges nutricii tui,
et reginae nutrices tuae;
vultu in terram demisso adorabunt te
et pulverem pedum tuorum lingent.
Et scies quia ego Dominus:
non confundentur, qui sperant in me ”.
24 Numquid tolletur a forti praeda,
aut, quod captum fuerit, a robusto salvari poterit?
25 Quia haec dicit Dominus:
“ Equidem et captivus a forti tolletur,
et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur;
cum his, qui contendebant tecum, ego contendam
et filios tuos ego salvabo.
26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis,
et quasi musto sanguine suo inebriabuntur;
et sciet omnis caro quia ego Dominus salvator tuus,
et redemptor tuus Fortis Iacob ”.

Liber Isaiae, Caput 50

1 Haec dicit Dominus:
“ Ubinam est liber repudii matris vestrae,
quo dimisi eam?
Aut quis est creditor meus,
cui vendidi vos?
Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis,
et in sceleribus vestris dimissa est mater vestra.
2 Cur veni, et non erat vir,
vocavi, et non erat qui responderet?
Numquid abbreviata est manus mea,
ut non possim redimere?
Aut non est in me virtus ad liberandum?
Ecce in increpatione mea exsiccabo mare,
ponam flumina in siccum;
computrescent pisces sine aqua
et morientur in siti.
3 Induam caelos luctu
et saccum ponam operimentum eorum ”.
4 Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam,
ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo;
excitat mane, mane excitat mihi aurem,
ut audiam quasi discipulus.
5 Dominus Deus aperuit mihi aurem;
ego autem non rebellavi, retrorsum non abii.
6 Dorsum meum dedi percutientibus
et genas meas vellentibus:
faciem meam non averti
ab increpationibus et sputis.
7 Dominus Deus auxiliator meus;
ideo non sum confusus,
ideo posui faciem meam ut petram durissimam
et scio quoniam non confundar.
8 Iuxta est qui iustificat me;
quis contradicet mihi? Stemus simul.
Quis est adversarius meus? Accedat ad me.
9 Ecce Dominus Deus auxiliator meus;
quis est qui condemnet me?
Ecce omnes quasi vestimentum conterentur,
tinea comedet eos.
10 Quis ex vobis timet Dominum,
audiens vocem servi sui?
Qui ambulavit in tenebris,
et non est lumen ei,
speret in nomine Domini
et innitatur super Deum suum.
11 Ecce vos omnes, qui accenditis ignem,
accincti sagittis,
ambulate in lumine ignis vestri
et in sagittis, quas succendistis.
De manu mea factum est hoc vobis;
in doloribus recumbetis.

Liber Isaiae, Caput 51

1 Audite me, qui sequimini iustitiam,
qui quaeritis Dominum;
attendite ad petram, unde excisi estis,
et ad cavernam laci, de qua praecisi estis.
2 Attendite ad Abraham patrem vestrum
et ad Saram, quae peperit vos;
quia unum vocavi eum
et benedixi ei et multiplicavi eum.
3 Consolatur enim Dominus Sion,
consolatur omnes ruinas eius;
et ponit desertum eius quasi Eden
et solitudinem eius quasi hortum Domini.
Gaudium et laetitia invenietur in ea,
gratiarum actio et vox laudis.
4 Attendite ad me, popule meus;
et nationes, me audite,
quia lex a me exiet,
et iudicium meum in lucem populorum statuam.
5 Prope est iustitia mea,
egressa est salus mea,
et brachia mea populos iudicabunt;
in me insulae sperabunt
et ad brachium meum attendent.
6 Levate in caelum oculos vestros
et inspicite in terram deorsum,
quia caeli sicut fumus liquescent,
et terra sicut vestimentum atteretur,
et habitatores eius sicut haec interibunt.
Salus autem mea in sempiternum erit,
et iustitia mea non deficiet.
7 Audite me, qui scitis iustitiam,
popule, in cuius corde est lex mea:
nolite timere opprobrium hominum
et blasphemias eorum ne metuatis.
8 Sicut enim vestimentum sic comedet eos vermis,
et sicut lanam sic devorabit eos tinea;
iustitia autem mea in sempiternum erit,
et salus mea in generationes generationum.
9 Consurge, consurge, induere fortitudinem,
brachium Domini;
consurge sicut in diebus antiquis,
in generationibus saeculorum.
Numquid non tu percussisti Rahab,
vulnerasti draconem?
10 Numquid non tu siccasti mare,
aquam abyssi vehementis,
qui posuisti profundum maris viam,
ut transirent liberati?
11 Et redempti a Domino revertentur
et venient in Sion laudantes;
et laetitia sempiterna super capita eorum,
gaudium et laetitiam obtinebunt;
fugiet dolor et gemitus.
12 Ego, ego ipse consolator vester.
Quis tu, ut timeas ab homine mortali
et a filio hominis, qui quasi fenum ita arescet?
13 Et oblitus es Domini factoris tui,
qui tetendit caelos et fundavit terram;
et formidasti iugiter tota die
a facie furoris eius, qui te tribulabat,
cum parabat ad perdendum.
Ubi nunc est furor tribulantis?
14 Cito captivus liberabitur
et non morietur in fovea,
nec deficiet panis eius.
15 Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui conturbo mare,
et intumescunt fluctus eius;
Dominus exercituum nomen eius.
16 Posui verba mea in ore tuo
et in umbra manus meae protexi te,
cum extendebam caelos et fundabam terram
et dicebam ad Sion: “Populus meus es tu ”.
17 Elevare, elevare, consurge, Ierusalem,
quae bibisti de manu Domini calicem irae eius;
poculum soporis bibisti,
epotasti.
18 Non est qui sustentet eam
ex omnibus filiis, quos genuit;
et non est qui apprehendat manum eius
ex omnibus filiis, quos enutrivit.
19 Duo sunt quae occurrerunt tibi;
quis contristabitur super te?
Vastitas et contritio et fames et gladius;
quis consolabitur te?
20 Filii tui defecerunt,
iacent in capite omnium viarum
sicut oryx illaqueatus,
pleni indignatione Domini,
increpatione Dei tui.
21 Idcirco audi hoc, paupercula
et ebria, sed non a vino.
22 Haec dicit dominator tuus,
Dominus et Deus tuus, qui contendit pro populo suo:
“ Ecce tuli de manu tua calicem soporis,
poculum indignationis meae;
non adicies, ut bibas illum ultra.
23 Et ponam illum in manu eorum, qui te humiliaverunt
et dixerunt tibi: “Incurvare, ut transeamus”;
et ponebas ut terram dorsum tuum
et quasi viam transeuntibus ”.

Liber Isaiae, Caput 52

1 Consurge, consurge,
induere fortitudine tua, Sion;
induere vestimentis gloriae tuae,
Ierusalem, civitas sanctitatis,
quia non adiciet ultra, ut pertranseat per te
incircumcisus et immundus.
2 Excutere de pulvere, consurge,
captiva Ierusalem;
solve vincula colli tui,
captiva filia Sion.
3 Quia haec dicit Dominus: “ Gratis venumdati estis et sine argento redimemini ”.
4 Quia haec dicit Dominus Deus: “ In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi; et Assur sine causa oppressit eum.
5 Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis? Dominatores eius ululant, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum blasphematur.
6 Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar: “Ecce adsum” ”.
7 Quam pulchri super montes
pedes annuntiantis, praedicantis pacem,
annuntiantis bonum, praedicantis salutem,
dicentis Sion: “Regnavit Deus tuus!”.
8 Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem,
simul exsultabunt,
quia oculo ad oculum videbunt,
cum redierit Dominus ad Sion.
9 Gaudete et exsultate simul,
deserta Ierusalem,
quia consolatus est Dominus populum suum,
redemit Ierusalem.
10 Nudavit Dominus brachium sanctum suum
in oculis omnium gentium;
et videbunt omnes fines terrae
salutare Dei nostri.
11 Recedite, recedite, exite inde,
pollutum nolite tangere;
exite de medio eius, mundamini,
qui fertis vasa Domini.
12 Quoniam non in festinatione exibitis
nec in fuga properabitis;
praecedet enim vos Dominus,
et colliget vos Deus Israel.
13 Ecce prospere aget servus meus;
exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde.
14 Sicut obstupuerunt super eum multi,
sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius,
filiorum hominis aspectus eius,
15 sic disperget gentes multas.
Super ipsum continebunt reges os suum,
quia, quae non sunt narrata eis, viderunt
et, quae non audierunt, contemplati sunt.

Liber Isaiae, Caput 53

1 “ Quis credidit auditui nostro,
et brachium Domini cui revelatum est?
2 Et ascendit sicut virgultum coram eo
et sicut radix de terra sitienti.
Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum,
et non erat aspectus, ut desideraremus eum.
3 Despectus erat et novissimus virorum,
vir dolorum et sciens infirmitatem,
et quasi abscondebamus vultum coram eo;
despectus, unde nec reputabamus eum.
4 Vere languores nostros ipse tulit
et dolores nostros ipse portavit;
et nos putavimus eum quasi plagatum,
percussum a Deo et humiliatum.
5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras,
attritus est propter scelera nostra;
disciplina pacis nostrae super eum,
et livore eius sanati sumus.
6 Omnes nos quasi oves erravimus,
unusquisque in viam suam declinavit;
et posuit Dominus in eo
iniquitatem omnium nostrum ”.
7 Afflictus est et ipse subiecit se
et non aperuit os suum;
sicut agnus, qui ad occisionem ducitur,
et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit
et non aperuit os suum.
8 Angustia et iudicio sublatus est.
De generatione eius quis curabit?
Quia abscissus est de terra viventium;
propter scelus populi mei percussus est ad mortem.
9 Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis,
cum divitibus tumulum eius,
eo quod iniquitatem non fecerit,
neque dolus fuerit in ore eius.
10 Et Dominus voluit conterere eum infirmitate.
Si posuerit in piaculum animam suam,
videbit semen longaevum,
et voluntas Domini in manu eius prosperabitur.
11 Propter laborem animae eius
videbit lucem, saturabitur in scientia sua.
Iustificabit iustus servus meus multos
et iniquitates eorum ipse portabit.
12 Ideo dispertiam ei multos,
et cum fortibus dividet spolia,
pro eo quod tradidit in mortem animam suam
et cum sceleratis reputatus est;
et ipse peccatum multorum tulit
et pro transgressoribus rogat.

Liber Isaiae, Caput 54

1 Exsulta, sterilis, quae non peperisti,
laetare, gaude, quae non parturisti,
quoniam multi sunt filii desertae
magis quam filii nuptae, dicit Dominus.
2 Dilata locum tentorii tui
et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas;
longos fac funiculos tuos
et clavos tuos consolida.
3 Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis,
et semen tuum hereditabit gentes,
quae civitates desertas inhabitabunt.
4 Noli timere, quia non confunderis,
neque erubescas, quia non te pudebit;
nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceris
et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.
5 Qui enim fecit te, erit sponsus tuus,
Dominus exercituum nomen eius;
et redemptor tuus Sanctus Israel,
Deus omnis terrae vocabitur.
6 Quia ut mulierem derelictam et maerentem spiritu
vocavit te Dominus,
et uxorem ab adulescentia abiectam
dixit Deus tuus.
7 Ad punctum in modico dereliqui te
et in miserationibus magnis congregabo te.
8 In momento indignationis
abscondi faciem meam parumper a te
et in misericordia sempiterna misertus sum tui,
dixit redemptor tuus Dominus.
9 Sicut in diebus Noe istud mihi est,
cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram;
sic iuravi, ut non irascar tibi
et non increpem te.
10 Montes enim recedent,
et colles movebuntur,
misericordia autem mea non recedet a te,
et foedus pacis meae non movebitur,
dixit miserator tuus Dominus.
11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,
ecce ego sternam super carbunculos lapides tuos
et fundabo te in sapphiris;
12 et ponam iaspidem propugnacula tua
et portas tuas in lapides pretiosos
et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.
13 Universi filii tui erunt discipuli Domini,
et magna erit pax filiis tuis;
14 in iustitia fundaberis.
Procul eris ab oppressione, quia non timebis,
et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
15 Ecce, si impetus fiet, non erit ex me; qui impetum fecerit in te, cadet contra te.
16 Ecce, ego creavi fabrum
sufflantem in igne prunas
et proferentem vas in opus suum;
et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum.
17 Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit.
Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis:
haec est hereditas servorum Domini
et iustitia eorum ex me, dicit Dominus.

Liber Isaiae, Caput 55

1 Heu! Omnes sitientes, venite ad aquas;
et, qui non habetis argentum, properate,
emite et comedite, venite, emite absque argento
et absque ulla commutatione vinum et lac.
2 Quare appenditis argentum non in panibus
et laborem vestrum non in saturitate?
Audite, audientes me, et comedite bonum,
ut delectetur in crassitudine anima vestra.
3 Inclinate aurem vestram et venite ad me;
audite, ut vivat anima vestra,
et feriam vobiscum pactum sempiternum,
misericordias David fideles.
4 Ecce testem populis dedi eum,
ducem ac praeceptorem gentibus.
5 Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis,
et gentes, quae te non cognoverunt, ad te current,
propter Dominum Deum tuum
et Sanctum Israel, quia glorificavit te.
6 Quaerite Dominum, dum inveniri potest;
invocate eum, dum prope est.
7 Derelinquat impius viam suam,
et vir iniquus cogitationes suas;
et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius,
et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
8 Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae,
neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus.
9 Quia sicut exaltantur caeli a terra,
sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris,
et cogitationes meae a cogitationibus vestris.
10 Et quomodo descendit imber et nix de caelo
et illuc ultra non revertitur,
sed inebriat terram et infundit eam
et germinare eam facit
et dat semen serenti et panem comedenti,
11 sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo:
non revertetur ad me vacuum,
sed faciet, quaecumque volui,
et prosperabitur in his, ad quae misi illud.
12 Quia in laetitia egrediemini
et in pace deducemini;
montes et colles cantabunt coram vobis laudem,
et omnia ligna regionis plaudent manu.
13 Pro vepribus ascendet cupressus,
et pro urtica crescet myrtus;
et erit Domino in gloriam,
in signum aeternum, quod non auferetur.

Liber Isaiae, Caput 56

1 Haec dicit Dominus:
“ Custodite iudicium et facite
iustitiam,
quia iuxta est salus mea, ut veniat,
et iustitia mea, ut reveletur ”.
2 Beatus vir, qui facit hoc,
et filius hominis, qui apprehendit istud,
custodiens sabbatum, ne polluat illud,
custodiens manum suam, ne faciat omne malum.
3 Et non dicat filius advenae, qui adhaeret Domino,
dicens: “ Separatione dividet me Dominus a populo suo ”.
Et non dicat eunuchus:
“ Ecce, ego lignum aridum ”.
4 Quia haec dicit Dominus eunuchis:
“ Qui custodierint sabbata mea
et elegerint, quae ego volui,
et tenuerint foedus meum,
5 dabo eis in domo mea et in muris meis
locum et nomen melius a filiis et filiabus:
nomen sempiternum dabo eis,
quod non peribit.
6 Et filios advenae, qui adhaerent Domino,
ut colant eum,
ut diligant nomen Domini,
ut sint ei in servos,
omnes custodientes sabbatum, ne polluant illud,
et tenentes foedus meum,
7 adducam eos in montem sanctum meum
et laetificabo eos in domo orationis meae:
holocausta eorum et victimae eorum
placebunt mihi super altari meo,
quia domus mea domus orationis
vocabitur cunctis populis ”.
8 Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israel:
“ Adhuc congregabo ad eum praeter congregatos eius ”.
9 Omnes bestiae agri, venite ad devorandum,
universae bestiae saltus.
10 Speculatores eius caeci, omnes nescierunt;
universi sunt canes muti non valentes latrare,
insanientes, cubantes, amantes soporem;
11 et canes voraces nescierunt saturitatem,
ipsi pastores ignoraverunt intellegentiam:
omnes in viam suam declinaverunt,
unusquisque ad avaritiam suam,
a summo usque ad novissimum.
12 “ Venite, sumam vinum, et impleamur ebrietate;
et cras erit sicut hodie
et multo amplius ”.

Liber Isaiae, Caput 57

1 Iustus perit, et non est qui recogitet in corde suo;
et viri misericordiae colliguntur,
tamen non est qui intellegat:
a facie enim malitiae collectus est iustus.
2 In pacem ingreditur, requiescit in cubili suo,
qui ambulat in directione sua.
3 Vos autem accedite huc, filii auguratricis,
semen adulteri et fornicariae.
4 Super quem luditis?
Super quem dilatatis os et eicitis linguam?
Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
5 qui exardescitis in terebinthis
subter omne lignum frondosum,
immolantes parvulos in vallibus
subter scissuras petrarum?
6 In partibus vallis pars tua,
hae sunt sors tua;
et ipsis effundisti libamen, obtulisti sacrificium.
Numquid super his consolabor?
7 Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum,
et illuc ascendisti, ut immolares hostias.
8 Et post ostium et postem posuisti memoriale tuum;
nam longe a me discooperuisti et ascendisti,
dilatasti cubile tuum,
et pepigisti cum eis foedus;
dilexisti stratum eorum, manum respexisti.
9 Et ingressa es ad regem cum unguento
et multiplicasti pigmenta tua;
misisti legatos tuos procul
et humiliata es usque ad inferos.
10 In multitudine viae tuae laborasti;
non dixisti: “ Vanum est! ”.
Vitam manus tuae invenisti,
propterea non aegrotasti.
11 Pro quo sollicita timuisti,
quia mentita es et mei non es recordata
neque cogitasti in corde tuo?
Nonne, quia ego tacui et longo tempore,
me non times?
12 Ego annuntiabo iustitiam tuam
et opera tua, quae non proderunt tibi.
13 Cum clamaveris, liberent te lucra tua;
et omnia illa auferet ventus, tollet aura.
Qui autem fiduciam habet in me, hereditabit terram
et possidebit montem sanctum meum.
14 Et dicent: “ Sternite, sternite,
parate viam, auferte offendicula de via populi mei ”.
15 Quia haec dicit Excelsus et Sublimis,
habitans aeternitatem, et sanctum nomen eius:
“ Excelsus et sanctus habito
et cum contrito et humili spiritu,
ut vivificem spiritum humilium
et vivificem cor contritorum.
16 Non enim in sempiternum litigabo
neque usque ad finem irascar,
quia spiritus a facie mea deficeret,
halitus, quem ego feci.
17 Propter iniquitatem avaritiae eius iratus sum et percussi eum,
abscondi faciem meam et indignatus sum;
et abiit vagus in via cordis sui.
18 Vias eius vidi et sanabo eum et reducam eum
et reddam consolationes ipsi et lugentibus eius.
19 Creo fructum labiorum pacem;
pacem ei, qui longe est et qui prope, dixit Dominus,
et sanabo eum ”.
20 Impii autem quasi mare fervens,
quod quiescere non potest,
et redundant fluctus eius in limum et lutum.
21 Non est pax impiis, dicit Deus meus.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.