Bible-Center
Whole Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 7

1 Et factum est in diebus Achaz filii Ioatham filii Oziae regis Iu dae, ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israel in Ierusalem ad proeliandum contra eam; et non potuerunt debellare eam.
2 Et nuntiaverunt domui David dicentes: “ Requievit Syria super Ephraim ”. Et commotum est cor eius et cor populi eius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
3 Et dixit Dominus ad Isaiam: “ Egredere in occursum Achaz, tu et Seariasub (id est Reliquiae revertentur) filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in viam agri fullonis;
4 et dices ad eum: Vide, ut sileas; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, ob ardorem irae Rasin et Syriae et filii Romeliae,
5 eo quod consilium malum inierit contra te Syria, Ephraim et filius Romeliae dicentes:
6 “Ascendamus ad Iudam et terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel” ”.
7 Haec dicit Dominus Deus:
“ Non stabit et non erit!
8 Caput enim Syriae Damascus,
et caput Damasci Rasin;
et adhuc sexaginta et quinque anni
et desinet Ephraim esse populus;
9 et caput Ephraim Samaria,
et caput Samariae filius Romeliae.
Si non credideritis, non permanebitis ”.
10 Et adiecit Dominus loqui ad Achaz dicens:
11 “ Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra ”.
12 Et dixit Achaz: “ Non petam et non tentabo Dominum ”.
13 Et dixit: “ Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo?
14 Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel;
15 butyrum et mel comedet, ut ipse sciat reprobare malum et eligere bonum.
16 Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges;
17 adducet Dominus super te et super populum tuum et super domum patris tui dies, qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Iuda, regem Assyriorum ”.
18 Et erit in die illa:
sibilabit Dominus muscae,
quae est in extremo fluminum Aegypti,
et api, quae est in terra Assur;
19 et venient et requiescent omnes
in vallibus praeruptis
et in cavernis petrarum
et in omnibus frutetis
et in omnibus pascuis.
20 In die illa radet Dominus
in novacula conducta e regione trans flumen
C in rege Assyriorum C
caput et pilos pedum
et barbam quoque abradet.
21 Et erit in die illa:
nutriet homo vitulam et duas oves
22 et prae ubertate lactis
comedet butyrum;
butyrum enim et mel manducabit omnis,
qui relictus fuerit in medio terrae.
23 Et erit in die illa:
omnis locus, ubi fuerint mille vites mille argenteis,
spinae et vepres erunt.
24 Cum sagittis et arcu ingredientur illuc,
vepres enim et spinae erit universa terra.
25 Et in omnes montes, qui in sarculo sarriebantur,
nemo veniet prae terrore spinarum et veprium,
et erit in pascua bovis et in conculcationem pecoris.

Liber Isaiae, Caput 8

1 Et dixit Dominus ad me: “ Sume tibi tabulam grandem et scribe in ea stilo hominis: Maher Salal Has Baz (id est Velociter spolia detrahe, cito praedare).
2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et Zachariam filium Barachiae;
3 et accessi ad prophetissam, et concepit et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: “ Voca nomen eius Maher Salal Has Baz,
4 quia antequam sciat puer clamare: “Pater mi” et “Mater mea”, afferentur opes Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum ”.
5 Et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens:
6 “ Pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae,
quae vadunt cum silentio,
et defecit coram Rasin et filio Romeliae,
7 propter hoc ecce Dominus adducet super eos
aquas Fluminis fortes et multas,
regem Assyriorum et omnem gloriam eius,
et ascendet super omnes rivos eius
et fluet super universas ripas eius;
8 et ibit per Iudam inundans et diffluens,
usque ad collum veniet.
Et erit extensio alarum eius
implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel ”.
9 Clamorem tollite, populi, et consternemini;
et audite, universae procul terrae:
accingimini et perterremini,
accingimini et perterremini.
10 Inite consilium, et dissipabitur;
loquimini verbum, et non fiet,
quia nobiscum Deus.
11 Haec enim ait Dominus ad me, cum apprehendit me manu et monuit, ne irem in via populi huius, dicens:
12 “ Ne vocetis coniurationem,
quodcumque populus iste vocat coniurationem,
et timorem eius ne timeatis neque paveatis ”.
13 Dominum exercituum ipsum sanctificate:
ipse pavor vester, et ipse terror vester;
14 et erit in sanctuarium,
in lapidem offensionis et in petram scandali
duabus domibus Israel,
in laqueum et in insidias habitantibus Ierusalem.
15 Et offendent ex eis plurimi
et cadent et conterentur
et irretientur et capientur.
16 Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
17 Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum.
18 Ecce ego et pueri, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum Israel a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion.
19 Et cum dixerint ad vos: “ Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis? ”.
20 Ad legem et ad testimonium! Quod si non dixerint iuxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
21 Et transibit per eam afflictus et esuriens;
et, cum esurierit, irascetur
et maledicet regi suo et deo suo
et suspiciet sursum
22 et ad terram intuebitur:
et ecce tribulatio et tenebrae,
caligo opprimens et obscuritas diffusa.
23 Non erit enim amplius caligo,
ubi erat oppressio.
Primo tempore contemptibilem reddidit terram Zabulon et terram Nephthali; et novissimo glorificavit viam maris, trans Iordanem, Galilaeam gentium.

Liber Isaiae, Caput 9

1 Populus, qui ambulabat in tenebris,
vidit lucem magnam;
habitantibus in regione umbrae mortis
lux orta est eis.
2 Multiplicasti exsultationem
et magnificasti laetitiam;
laetantur coram te
sicut laetantes in messe,
sicut exsultant, quando dividunt spolia.
3 Iugum enim oneris eius
et virgam umeri eius
et sceptrum exactoris eius
fregisti, sicut in die Madian.
4 Quia omnis caliga incedentis cum tumultu
et vestimentum mixtum sanguine
erit in combustionem, cibus ignis.
5 Parvulus enim natus est nobis,
filius datus est nobis;
et factus est principatus super umerum eius;
et vocabitur nomen eius
admirabilis Consiliarius, Deus fortis,
Pater aeternitatis, Princeps pacis.
6 Magnum erit eius imperium,
et pacis non erit finis
super solium David et super regnum eius,
ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia
amodo et usque in sempiternum:
zelus Domini exercituum faciet hoc.
7 Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
8 Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam
in superbia et magnitudine cordis dicentes:
9 “ Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus;
sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus ”.
10 Et elevavit Dominus hostes super eum
et inimicos eius excitavit,
11 Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente,
qui devoraverunt Israel toto ore.
In omnibus his non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
12 Et populus non est reversus ad percutientem se,
et Dominum exercituum non inquisierunt.
13 Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam,
palmam et arundinem die una:
14 longaevus et honorabilis vultu ipse est caput,
et propheta docens mendacium ipse est cauda;
15 rectores populi istius seducentes
et, qui regebantur, perierunt.
16 Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus
et pupillorum eius et viduarum non miserebitur,
quia omnis impius est et nequam,
et universum os loquitur stultitiam.
In omnibus his non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
17 Succensa est enim quasi ignis impietas,
veprem et spinam vorat,
et succenditur in densitate saltus,
et convolvuntur columnae fumi.
18 In ira Domini exercituum incenditur terra;
et est populus quasi esca ignis:
vir fratri suo non parcit.
19 Et devorat ad dexteram et esurit
et comedit ad sinistram et non saturatur;
unusquisque carnem proximi sui vorat:
20 Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen,
simul ipsi contra Iudam.
In omnibus his non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.

Liber Isaiae, Caput 10

1 Vae, qui condunt leges iniquas
et scribentes iniustitiam scribunt,
2 ut opprimant in iudicio pauperes
et vim faciant causae humilium populi mei,
ut fiant viduae praeda eorum,
et pupillos diripiant!
3 Quid facietis in die visitationis
et calamitatis de longe venientis?
Ad cuius confugietis auxilium
et ubi derelinquetis gloriam vestram?
4 Nam incurvabimini subter captivos
et infra occisos cadetis.
In omnibus his non est aversus furor eius,
sed adhuc manus eius extenta.
5 Vae Assur, virga furoris mei
et baculus in manu mea, indignatio mea!
6 Ad gentem impiam mitto eum
et contra populum furoris mei mando illi,
ut auferat spolia et diripiat praedam
et ponat illum in conculcationem
quasi lutum platearum.
7 Ipse autem non sic arbitratur,
et cor eius non ita existimat;
sed in corde suo ad conterendum
et ad internecionem gentium non paucarum.
8 Dicet enim: “ Numquid non principes mei omnes reges sunt?
9 Numquid non ut Charcamis sic Chalano?
Numquid non ut Arphad sic Emath?
Numquid non ut Damascus sic Samaria?
10 Quomodo apprehendit manus mea regna idololatra,
quorum simulacra plura sunt quam in Ierusalem et in Samaria,
11 numquid non sicut feci Samariae et idolis eius,
sic faciam Ierusalem et simulacris eius? ”.
12 Et erit: cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Ierusalem, visitabo super fructum superbiae cordis regis Assyriae et super arrogantiam altitudinis oculorum eius.
13 Dixit enim:
“ In fortitudine manus meae feci
et in sapientia mea, prudens sum enim;
et abstuli terminos populorum
et scrinia eorum depraedatus sum
et detraxi quasi potens in sublimi sedentes;
14 et apprehendit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum;
et sicut colliguntur ova derelicta,
sic universam terram ego congregavi,
et non fuit qui moveret pennam aut aperiret os et ganniret ”.
15 Numquid gloriabitur securis
contra eum, qui secat in ea?
Aut exaltabitur serra
contra eum, qui trahit eam?
Quomodo si agitet virga elevantem eam,
et exaltet baculus eum, qui non est lignum.
16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,
in pingues eius tenuitatem;
et subtus gloriam eius
ardor ardebit quasi combustio ignis.
17 Et erit Lumen Israel ignis,
et Sanctus eius flamma;
et succendetur et devorabit spinas eius
et vepres in die una.
18 Et gloriam saltus eius et horti eius
ab anima usque ad carnem consumet,
et erit sicut aeger tabescens;
19 et reliquiae ligni saltus eius
tam paucae erunt,
ut puer scribat ea.
20 Et erit in die illa:
non adiciet residuum Israel
et, qui effugerint de domo Iacob,
inniti super eo, qui percutit eos,
sed innitentur super Dominum,
Sanctum Israel, in veritate.
21 Reliquiae revertentur,
reliquiae, inquam, Iacob, ad Deum fortem.
22 Si enim fuerit populus tuus, Israel, quasi arena maris,
reliquiae revertentur ex eo;
consummatio decreta redundat in iustitia:
23 interitum enim, qui decretus est,
Dominus, Deus exercituum, faciet in medio omnis terrae.
24 Propter hoc haec dicit Dominus, Deus exercituum: “ Noli timere, populus meus habitator Sion, ab Assur; in virga percutiet te et baculum suum levabit super te sicut Aegyptus.
25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus ad destructionem eorum ”.
26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum iuxta plagam Madian in Petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam sicut in Aegypto.
27 Et erit in die illa:
auferetur onus eius de umero tuo,
et iugum eius de collo tuo.
Et vastator ascendit a Remmon.
28 Veniet in Aiath, transibit per Magron,
apud Machmas deponit sarcinas suas;
29 transeunt vadum cursim; in Geba pernoctabimus;
trepidat Rama, Gabaa Saulis fugit.
30 Hinni voce tua, Bathgallim;
attende, Laisa; responde, Anathoth.
31 Migrat Medemena, habitatores Gabim fugiunt;
32 hodie in Nob stabit:
agitabit manum suam ad montem filiae Sion,
collem Ierusalem.
33 Ecce Dominator, Dominus exercituum,
amputat ramos in terrore,
et extrema acumina succiduntur,
et sublimes humiliantur;
34 et caeduntur condensa saltus ferro,
et Libanus cum excelsis suis cadet.

Liber Isaiae, Caput 11,  versae 1-9

1 Et egredietur virga de stirpe Iesse,
et flos de radice eius ascendet;
2 et requiescet super eum spiritus Domini:
spiritus sapientiae et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis,
spiritus scientiae et timoris Domini;
3 et deliciae eius in timore Domini.
Non secundum visionem oculorum iudicabit
neque secundum auditum aurium decernet;
4 sed iudicabit in iustitia pauperes
et decernet in aequitate pro mansuetis terrae;
et percutiet terram virga oris sui
et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
5 Et erit iustitia cingulum lumborum eius,
et fides cinctorium renum eius.
6 Habitabit lupus cum agno,
et pardus cum haedo accubabit;
vitulus et leo simul saginabuntur,
et puer parvulus minabit eos.
7 Vitula et ursus pascentur,
simul accubabunt catuli eorum;
et leo sicut bos comedet paleas.
8 Et ludet infans ab ubere
super foramine aspidis;
et in cavernam reguli,
qui ablactatus fuerit, manum suam mittet.
9 Non nocebunt et non occident
in universo monte sancto meo,
quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt.

After registering, you can subscribe to any Bible reading plan.

Personalized settings and other services for registered users are planned, so we recommend registering now. Registration is free.