1 Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae. |
2 Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, |
3 et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: “ Tu sede hic bene ”, pauperi autem dicatis: “ Tu sta illic aut sede sub scabello meo ”; |
4 nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? |
5 Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se? |
6 Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia? |
7 Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos? |
8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: “ Diliges proximum tuum sicut teipsum ”, bene facitis; |
9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores. |
10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. |
11 Qui enim dixit: “ Non moechaberis ”, dixit et: “ Non occides ”; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis. |
12 Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi. |
13 Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio. |
14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum? |
15 Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano, |
16 dicat autem aliquis de vobis illis: “ Ite in pace, calefacimini et saturamini ”, non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit? |
17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. |
18 Sed dicet quis: “ Tu fidem habes, et ego opera habeo ”. Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem. |
19 Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt! |
20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est? |
21 Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare? |
22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est; |
23 et suppleta est Scriptura dicens: “ Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ”, et amicus Dei appellatus est. |
24 Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum. |
25 Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens? |
26 Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
|