33 Et verterunt ad me terga et non facies, cum docerem eos diluculo consurgens et erudiens, et nollent audire, ut acciperent disciplinam. |
34 Et posuerunt idola sua in domo, super quam invocatum est nomen meum, ut polluerent eam; |
35 et aedificaverunt excelsa Baal, quae sunt in valle Benennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch; quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum, ut facerent abominationem hanc et in peccatum deducerent Iudam ”. |
36 Et nunc propter ista, haec dicit Dominus, Deus Israel, ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradatur in manus regis Babylonis in gladio et in fame et in peste: |