22 Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat; |
23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. |
24 Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “ Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ”. |
25 Respondit eis Iesus: “ Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me. |
26 Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. |
27 Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me; |
28 et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. |
29 Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris. |
30 Ego et Pater unum sumus ”. |
31 Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum. |
32 Respondit eis Iesus: “ Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis? ”. |
33 Responderunt ei Iudaei: “ De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ”. |
34 Respondit eis Iesus: “ Nonne scriptum est in lege vestra: “Ego dixi: Dii estis?”. |
35 Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura, |
36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: “Blasphemas!”, quia dixi: Filius Dei sum? |
37 Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; |
38 si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ”. |
39 Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum. |
40 Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic. |
41 Et multi venerunt ad eum et dicebant: “ Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant ”. |
42 Et multi crediderunt in eum illic.
|